| Eodem tempore tertiam aciem Caesar quae | 3.94.1.1 |
| quieta fuerat et se ad id tempus loco tenuerat, pro- | |
| currere iussit. ita cum recentes atque integri defessis | 2.1 |
| successissent, alii autem a tergo adorirentur, sustinere | |
| Pompeiani non potuerunt atque universi terga verte- | |
| runt. neque vero Caesarem fefellit quin ab iis cohor- | 3.1 |
| tibus, quae contra equitatum in quarta acie conlocatae | |
| essent, initium victoriae oriretur, ut ipse in cohortandis | |
| militibus pronuntiaverat. ab his enim primum equitatus | 4.1 |
| est pulsus, ab isdem factae caedes sagittariorum ac fun- | |
| ditorum, ab isdem acies Pompeiana a sinistra parte [erat] | |
| circumita atque initium fugae factum. sed Pompeius | 5.1 |
| ut equitatum suum pulsum vidit atque eam partem, cui | |
| maxime confidebat, perterritam animadvertit, <sibi> aliis- | |
| que diffisus acie excessit protinusque se in castra equo | |
| contulit, et iis centurionibus, quos in statione ad prae- | 5 |
| toriam portam posuerat, clare, ut milites exaudirent, | |
| 'tuemini' inquit 'castra et defendite diligenter, siquid | |
| durius acciderit. ego reliquas portas circumeo et castro- | |
| rum praesidia confirmo.' haec cum dixisset, se in prae- | 6.1 |
| torium contulit summae rei diffidens et tamen eventum | |
| expectans. | |
| Caesar Pompeianis ex fuga intra vallum con- | 95.1.1 |
| pulsis nullum spatium perterritis dari oportere existi- | |
| mans milites cohortatus est, ut beneficio fortunae uteren- | |
| tur castraque oppugnarent. qui etsi magno aestu fatigati | 2.1 |
| —nam ad meridiem res erat perducta—tamen ad omnem | |
| laborem animo parati imperio paruerunt. castra a cohor- | 3.1 |
| tibus, quae ibi praesidio erant relictae, industrie defen- | |
| debantur, multo etiam acrius a Thracibus barbarisque au- | |
| xiliis. nam qui acie refugerant milites, et animo perter- | 4.1 |
| riti et lassitudine confecti, missis plerique armis signis- | |
| que militaribus magis de reliqua fuga quam de castrorum | |
| defensione cogitabant. neque vero diutius, qui in vallo | 5.1 |
| constiterant, multitudinem telorum sustinere potuerunt, | |
| sed confecti vulneribus locum reliquerunt, protinusque | |
| omnes ducibus usi centurionibus tribunisque militum | |
| in altissimos montis, qui ad castra pertinebant, confu- | 5 |
| gerunt. |