| In castris Pompei videre licuit trichilas struc- | 3.96.1.1 |
| tas, magnum argenti pondus expositum, recentibus caes- | |
| pitibus tabernacula constrata, Luci etiam Lentuli et | |
| nonnullorum tabernacula protecta hedera multaque prae- | |
| terea, quae nimiam luxuriem et victoriae fiduciam desi- | 5 |
| gnarent, ut facile existimari posset nihil eos de eventu | |
| eius diei timuisse, qui non necessarias conquirerent vo- | |
| luptates. at hi miserrimo ac patientissimo exercitu Cae- | 2.1 |
| saris luxuriem obiciebant, cui semper omnia ad necessa- | |
| rium usum defuissent. Pompeius, iam cum intra vallum | 3.1 |
| nostri versarentur, equum nactus detractis insignibus | |
| imperatoriis decumana porta se ex castris eiecit pro- | |
| tinusque equo citato Larisam contendit. neque ibi con- | 4.1 |
| stitit, sed eadem celeritate paucos suos ex fuga nactus | |
| nocturno itinere non intermisso comitatu equitum xxx | |
| ad mare pervenit navemque frumentariam conscendit, | |
| saepe, ut dicebatur, querens tantum se opinionem fefel- | 5 |
| lisse, ut a quo genere hominum victoriam sperasset, ab | |
| eo initio fugae facto paene proditus videretur. | |
| Caesar castris potitus a militibus contendit, ne | 97.1.1 |
| in praeda occupati reliqui negotii gerendi facultatem | |
| dimitterent. qua re impetrata montem opere circum- | 2.1 |
| munire instituit. Pompeiani, quod is mons erat sine | |
| aqua, diffisi ei loco relicto monte universi iugis eius | |
| Larisam versus recipere coeperunt. qua re animadversa | 3.1 |
| Caesar copias suas divisit partemque legionum in castris | |
| Pompei remanere iussit, partem in sua castra remisit, | |
| iiii secum legiones duxit commodioreque itinere Pom- | |
| peianis occurrere coepit et progressus milia passuum vi | 5 |
| aciem instruxit. qua re animadversa Pompeiani in quo- | 4.1 |
| dam monte constiterunt. hunc montem flumen subluebat. | |
| Caesar milites cohortatus [est], etsi totius diei conti- | |
| nenti labore erant confecti noxque iam suberat, tamen | |
| munitione flumen a monte seclusit, ne noctu aquari Pom- | 5 |
| peiani possent. quo perfecto opere illi de deditione missis | 5.1 |
| legatis agere coeperunt. pauci ordinis senatorii, qui se | |
| cum iis coniunxerant, nocte fuga salutem petiverunt. |