| Caesar prima luce omnes eos, qui in monte con- | 3.98.1.1 |
| sederant, ex superioribus locis in planitiem descendere | |
| atque arma proicere iussit. quod ubi sine recusatione | 2.1 |
| fecerunt passisque palmis proiecti ad terram flentes ab | |
| eo salutem petiverunt, consolatus consurgere iussit et | |
| pauca apud eos de lenitate sua locutus, quo minore | |
| essent timore, omnes conservavit militibusque suis com- | 5 |
| mendavit, nequi eorum violaretur, neuquid sui deside- | |
| rarent. hac adhibita diligentia ex castris sibi legiones | 3.1 |
| alias occurrere et eas quas secum duxerat, invicem re- | |
| quiescere atque in castra reverti iussit eodemque die La- | |
| risam pervenit. | |
| In eo proelio non amplius ducentos milites | 99.1.1 |
| desideravit, sed centuriones fortes viros circiter xxx | |
| amisit. interfectus est etiam fortissime pugnans Cras- | 2.1 |
| tinus, cuius mentionem supra fecimus, gladio in os | |
| adversum coniecto. neque id fuit falsum, quod ille in | 3.1 |
| pugnam proficiscens dixerat. sic enim Caesar existi- | |
| mabat eo proelio excellentissimam virtutem Crastini | |
| fuisse optimeque eum de se meritum iudicabat. ex Pom- | 4.1 |
| peiano exercitu circiter milia xv cecidisse videbantur, | |
| sed in deditionem venerunt amplius milia xxiiii—nam- | |
| que etiam cohortes, quae praesidio in castellis fuerant, | |
| sese Sullae dediderunt—multi praeterea in finitimas | 5 |
| civitates refugerunt, signaque militaria ex proelio ad | |
| Caesarem sunt relata clxxx et aquilae viiii. L. Domitius | 5.1 |
| ex castris in montem refugiens, cum vires eum lassi- | |
| tudine defecissent, ab equitibus est interfectus. |