Caesar omnibus rebus relictis persequendum 3.102.1.1
sibi Pompeium existimavit, quascumque in partes se
ex fuga recepisset, ne rursus copias comparare alias
et bellum renovare posset, et quantumcumque itineris
equitatu efficere poterat, cotidie progrediebatur legio- 5
nemque unam minoribus itineribus subsequi iussit.
erat edictum Pompei nomine Amphipoli propositum, 2.1
uti omnes eius provinciae iuniores, Graeci civesque
Romani, iurandi causa convenirent. sed utrum aver- 3.1
tendae suspicionis causa Pompeius proposuisset, ut
quam diutissime longioris fugae consilium occultaret,
an novis dilectibus, si nemo premeret, Macedoniam
tenere conaretur, existimari non poterat. ipse ad an- 4.1
coram una nocte constitit et vocatis ad se Amphipoli
hospitibus et pecunia ad necessarios sumptus conro-
gata cognitoque Caesaris adventu ex eo loco discessit
et Mytilenas paucis diebus venit. biduum tempestate 5.1
retentus navibusque aliis additis actuariis in Ciliciam
atque inde Cyprum pervenit. ibi cognoscit consensu 6.1
omnium Antiochensium civiumque Romanorum, qui
illic negotiarentur, arma capta esse excludendi sui
causa nuntiosque dimissos ad eos, qui se ex fuga in
finitimas <civitates> recepisse dicerentur, ne Antio- 5
chiam adirent; id si fecissent, magno eorum capitis
periculo futurum. idem hoc L. Lentulo, qui superiore 7.1
anno consul fuerat, et P. Lentulo consulari ac nonnullis
aliis acciderat Rhodi; qui cum ex fuga Pompeium se-
querentur atque in insulam venissent, oppido ac portu
recepti non erant missisque ad eos nuntiis ut ex his locis 5
discederent, contra voluntatem suam naves solverant.
iamque de Caesaris adventu fama ad civitates perfere- 8.1
batur.