| Quibus cognitis rebus Pompeius deposito | 3.103.1.1 |
| adeundae Syriae consilio pecunia societatibus sublata | |
| et a quibusdam privatis sumpta et aeris magno pon- | |
| dere ad militarem usum in naves imposito duobusque | |
| milibus hominum armatis, partim quos ex familiis | 5 |
| societatum delegerat, partim a negotiatoribus coegerat, | |
| quosque ex suis quisque ad hanc rem idoneos existi- | |
| mabat, Pelusium pervenit. ibi casu rex erat Ptolo- | 2.1 |
| maeus, puer aetate, magnis copiis cum sorore Cleo- | |
| patra bellum gerens, quam paucis ante mensibus per | |
| suos propinquos atque amicos regno expulerat; castra- | |
| que Cleopatrae non longo spatio ab eius castris dista- | 5 |
| bant. ad eum Pompeius misit, ut pro hospitio atque | 3.1 |
| amicitia patris Alexandria reciperetur atque illius opi- | |
| bus in calamitate tegeretur. sed qui ab eo missi erant, | 4.1 |
| confecto legationis officio liberius cum militibus regis | |
| conloqui coeperunt eosque hortari, ut suum officium | |
| Pompeio praestarent neve eius fortunam despicerent. | |
| in hoc erant numero complures Pompei milites, quos | 5.1 |
| ex eius exercitu acceptos in Syria Gabinius Alexan- | |
| driam traduxerat belloque confecto apud Ptolomaeum, | |
| patrem pueri, reliquerat. | |
| His tum cognitis rebus amici regis, qui | 104.1.1 |
| propter aetatem eius in procuratione erant regni, sive | |
| timore adducti, ut postea praedicabant, sollicitato exer- | |
| citu regio, ne Pompeius Alexandriam Aegyptumque | |
| occuparet, sive despecta eius fortuna, ut plerumque in | 5 |
| calamitate ex amicis inimici exsistunt, iis qui erant | |
| ab eo missi, palam liberaliter responderunt eumque ad | |
| regem venire iusserunt; ipsi clam consilio inito Achil- | 2.1 |
| lam, praefectum regium, singulari hominem audacia, | |
| et L. Septimium tribunum militum ad interficiendum | |
| Pompeium miserunt. ab his liberaliter ipse appellatus | 3.1 |
| et quadam notitia Septimi perductus, quod bello prae- | |
| donum apud eum ordinem duxerat, naviculam parvu- | |
| lam conscendit cum paucis suis; ibi ab Achilla et Sep- | |
| timio interficitur. item L. Lentulus comprehenditur ab | 5 |
| rege et in custodia necatur. |