| Caesar cum in Asiam venisset, reperiebat | 3.105.1.1 |
| T. Ampium conatum esse pecunias tollere Epheso ex | |
| fano Dianae eiusque rei causa senatores omnes ex | |
| provincia evocavisse, ut his testibus in summam pecu- | |
| niae uteretur, sed interpellatum adventu Caesaris pro- | 5 |
| fugisse. ita duobus temporibus Ephesiae pecuniae | 2.1 |
| Caesar auxilium tulit. item constabat Elide in templo | 3.1 |
| Minervae repetitis atque enumeratis diebus, quo die | |
| proelium secundum Caesar fecisset, simulacrum Victo- | |
| riae, quod ante ipsam Minervam conlocatum esset et | |
| ante ad simulacrum Minervae spectavisset, ad valvas | 5 |
| se templi limenque convertisse. eodemque die Antio- | 4.1 |
| chiae in Syria bis tantus exercitus clamor et signorum | |
| sonus exauditus est, ut in muris armata civitas discur- | |
| reret. hoc idem Ptolomaide accidit. Pergamique in | 5.1 |
| occultis ac reconditis templi, quo praeter sacerdotes | |
| adire fas non est—quae Graeci adyta appellant—, | |
| tympana sonuerunt. item Trallibus in templo Victoriae, | 6.1 |
| ubi Caesaris statuam consecraverant, palma per eos | |
| dies [in tecto] inter coagmenta lapidum ex pavimento | |
| exstitisse ostendebatur. | |
| Caesar paucos dies in Asia moratus cum | 106.1.1 |
| audisset Pompeium Cypri visum, coniectans eum | |
| Aegyptum iter habere propter necessitudines regni re- | |
| liquasque eius loci opportunitates cum legione una, | |
| quam se ex Thessalia sequi iusserat, et altera, quam | 5 |
| ex Achaia a Q. Fufio legato evocaverat, equitibusque | |
| dccc et navibus longis Rhodiis x et Asiaticis paucis | |
| Alexandriam pervenit. in his erant legionariorum mi- | 2.1 |
| lia tria cc; reliqui vulneribus ex proeliis et labore ac | |
| magnitudine itineris confecti consequi non potuerant. | |
| sed Caesar confisus fama rerum gestarum infirmis | 3.1 |
| auxiliis proficisci non dubitaverat aeque omnem sibi | |
| locum tutum fore existimans. Alexandriae de Pompei | 4.1 |
| morte cognoscit atque ibi primum e navi egrediens | |
| clamorem militum audit, quos rex in oppido praesidii | |
| causa reliquerat, et concursum ad se fieri videt, quod | |
| fasces anteferrentur. in hoc omnis multitudo maiesta- | 5 |
| tem regiam minui praedicabat. hoc sedato tumultu | 5.1 |
| crebrae continuis diebus ex concursu multitudinis con- | |
| citationes fiebant conpluresque milites in viis urbis | |
| omnibus partibus interficiebantur. |