| Quibus rebus animadversis legiones sibi | 3.107.1.1 |
| alias ex Asia adduci iussit, quas ex Pompeianis mili- | |
| tibus confecerat. ipse enim necessario etesiis tenebatur, | |
| qui navigantibus Alexandria flant adversissimi venti. | |
| interim controversias regum ad populum Romanum et | 2.1 |
| ad se, quod esset consul, pertinere existimans, atque | |
| eo magis officio suo convenire, quod superiore consu- | |
| latu cum patre Ptolomaeo ex lege et senatus consulto | |
| societas erat facta, ostendit sibi placere regem Ptolo- | 5 |
| maeum atque eius sororem Cleopatram exercitus, quos | |
| haberent, dimittere et de controversiis iure apud se | |
| potius quam inter se armis disceptare. | |
| Erat in procuratione regni propter aetatem | 108.1.1 |
| pueri nutricius eius, eunuchus nomine Pothinus. is pri- | |
| mum inter suos queri atque indignari coepit regem ad | |
| causam dicendam evocari; deinde adiutores quosdam | 2.1 |
| consilii sui nanctus ex regis amicis exercitum a Pelusio | |
| clam Alexandriam evocavit atque eundem Achillam, | |
| cuius supra meminimus, omnibus copiis praefecit. hunc | 3.1 |
| incitatum suis et regis inflatum pollicitationibus, quae | |
| fieri vellet, litteris nuntiisque edocuit. in testamento | 4.1 |
| Ptolomaei patris heredes erant scripti ex duobus filiis | |
| maior et ex duabus <filiabus> ea quae aetate antecedebat. | |
| haec uti fierent, per omnes deos perque foedera quae | 5.1 |
| Romae fecisset, eodem testamento Ptolomaeus populum | |
| Romanum obtestabatur. tabulae testamenti unae per | 6.1 |
| legatos eius Romam erant adlatae, ut in aerario pone- | |
| rentur—hae cum propter publicas occupationes poni | |
| non potuissent, apud Pompeium sunt depositae—, | |
| alterae eodem exemplo relictae atque obsignatae Alex- | 5 |
| andriae proferebantur. |