| De his rebus cum ageretur apud Caesarem, | 3.109.1.1 |
| isque maxime vellet pro communi amico atque arbitro | |
| controversias regum componere, subito exercitus regius | |
| equitatusque omnis venire Alexandriam nuntiatur. Cae- | 2.1 |
| saris copiae nequaquam erant tantae, ut eis, extra op- | |
| pidum si esset dimicandum, confideret. relinquebatur, ut | |
| se suis locis oppido teneret consiliumque Achillae | |
| cognosceret. milites tamen omnes in armis esse iussit | 3.1 |
| regemque hortatus est, ut ex suis necessariis, quos | |
| haberet maximae auctoritatis, legatos ad Achillam mit- | |
| teret et, quid esset suae voluntatis, ostenderet. a quo | 4.1 |
| missi Dioscorides et Serapion, qui ambo legati Romae | |
| fuerant magnamque apud patrem Ptolomaeum auctori- | |
| tatem habuerant, ad Achillan pervenerunt. quos ille, cum | 5.1 |
| in conspectum eius venissent, priusquam audiret aut, | |
| cuius rei causa missi essent, cognosceret, corripi atque | |
| interfici iussit; quorum alter accepto vulnere occupatus | |
| per suos pro occiso sublatus, alter interfectus est. quo | 6.1 |
| facto, regem ut in sua potestate haberet, Caesar effecit, | |
| magnam regium nomen apud suos auctoritatem habere | |
| existimans, et ut potius privato paucorum et latronum | |
| quam regio consilio susceptum bellum videretur. | 5 |
| Erant cum Achilla eae copiae, ut neque nu- | 110.1.1 |
| mero neque genere hominum neque usu rei militaris | |
| contemnendae viderentur. milia enim xx in armis ha- | 2.1 |
| bebat. haec constabant ex Gabinianis militibus, qui iam | |
| in consuetudinem Alexandrinae vitae ac licentiae vene- | |
| rant et nomen disciplinamque populi Romani dedidi- | |
| cerant uxoresque duxerant, ex quibus plerique liberos | 5 |
| habebant. huc accedebant collecti ex praedonibus latro- | 3.1 |
| nibusque Syriae Ciliciaeque provinciae finitimarumque | |
| regionum. multi praeterea capitis damnati exulesque | |
| convenerant. fugitivis omnibus nostris certus erat Alex- | 4.1 |
| andriae receptus certaque vitae condicio, ut dato nomine | |
| militum essent numero. quorum siquis a domino pre- | |
| henderetur, consensu militum eripiebatur, qui vim | |
| suorum, quod in simili culpa versabantur, ipsi pro suo | 5 |
| periculo defendebant. hi regum amicos ad mortem de- | 5.1 |
| poscere, hi bona locupletum diripere, stipendii augendi | |
| causa regis domum obsidere, regno expellere alios, alios | |
| arcessere vetere quodam Alexandrini exercitus instituto | |
| consuerant. erant praeterea equitum milia duo. invetera- | 6.1 |
| verant hi omnes compluribus Alexandriae bellis, Pto- | |
| lomaeum patrem in regnum reduxerant, Bibuli filios | |
| duos interfecerant, bella cum Aegyptiis gesserant. hinc | |
| usum rei militaris habebant. | 5 |