| His copiis fidens Achillas paucitatemque mi- | 3.111.1.1 |
| litum Caesaris despiciens occupabat Alexandriam prae- | |
| ter eam oppidi partem, quam Caesar cum militibus | |
| tenebat, primo impetu domum eius inrumpere conatus. | |
| sed Caesar dispositis per vias cohortibus impetum eius | 5 |
| sustinuit. eodemque tempore pugnatum est ad portum, | 2.1 |
| ac longe maximam ea res adtulit dimicationem. simul | 3.1 |
| enim diductis copiis pluribus viis pugnabatur, et magna | |
| multitudine navis longas occupare hostes conabantur. | |
| quarum erant l auxilio missae ad Pompeium proelioque | |
| in Thessalia facto domum redierant, quadriremes omnes | 5 |
| et quinqueremes aptae instructaeque omnibus rebus ad | |
| navigandum, praeter has xxii, quae praesidii causa | |
| Alexandriae esse consueverant, constratae omnes. quas | 4.1 |
| si occupavissent, classe Caesari erepta portum ac mare | |
| totum in sua potestate haberent, commeatu auxiliisque | |
| Caesarem prohiberent. itaque tanta est contentione | 5.1 |
| actum, quanta agi debuit, cum illi celerem in ea re | |
| victoriam, hi salutem suam consistere viderent. sed rem | 6.1 |
| obtinuit Caesar omnesque eas naves et reliquas, quae | |
| erant in navalibus, incendit, quod tam late tueri parva | |
| manu non poterat, confestimque ad Pharum navibus | |
| milites exposuit. | 5 |
| Pharus est in insula turris magna altitudine, | 112.1.1 |
| mirificis operibus extructa; quae nomen ab insula | |
| cepit. haec insula obiecta Alexandriae portum efficit; | 2.1 |
| sed a superioribus regibus in longitudinem passuum | |
| dcccc in mare iactis molibus angusto itinere et ponte | |
| cum oppido coniungitur. in hac sunt insula domicilia | 3.1 |
| Aegyptiorum et vicus oppidi magnitudine; quaeque | |
| ubique naves imprudentia aut tempestate paulum suo | |
| cursu decesserunt, has more praedonum diripere con- | |
| suerunt. iis autem invitis, a quibus Pharos tenetur, | 4.1 |
| non potest esse propter angustias navibus introitus in | |
| portum. hoc tum veritus Caesar hostibus in pugna | 5.1 |
| occupatis militibusque expositis Pharon prehendit at- | |
| que ibi praesidium posuit. quibus est rebus effectum, | 6.1 |
| ut tuto frumentum auxiliaque navibus ad eum sub- | |
| portari possent. dimisit enim circum omnes pro- | |
| pinquas provincias atque inde auxilia evocavit. re- | 7.1 |
| liquis oppidi partibus sic est pugnatum ut aequo | |
| proelio discederetur et neutri pellerentur—id efficie- | |
| bant angustiae loci—paucisque utrimque interfectis | |
| Caesar loca maxime necessaria conplexus noctu prae- | 5 |
| muniit. in eo tractu oppidi pars erat regiae exigua, in | 8.1 |
| quam ipse habitandi causa initio erat inductus, et | |
| theatrum coniunctum domui, quod arcis tenebat locum | |
| aditusque habebat ad portum et ad regia navalia. | |
| has munitiones insequentibus auxit diebus, ut pro | 9.1 |
| muro obiectas haberet neu dimicare invitus cogeretur. | |
| interim filia minor Ptolomaei regis vacuam possessio- | 10.1 |
| nem regni sperans ad Achillam sese ex regia traiecit | |
| unaque bellum administrare coepit. sed celeriter est | 11.1 |
| inter eos de principatu controversia orta, quae res | |
| apud milites largitiones auxit; magnis enim iacturis | |
| sibi quisque eorum animos conciliabat. haec dum apud | 12.1 |
| hostes geruntur, Pothinus, [nutricius pueri et procu- | |
| rator regni, in parte Caesaris,] cum ad Achillam nun- | |
| tios mitteret hortareturque, ne negotio desisteret neve | |
| animo deficeret, indicatis deprehensisque internuntiis | 5 |
| a Caesare est interfectus. haec initia belli Alexandrini | |
| fuerunt. |