| His tamen omnibus annona crevit. quae fere res | 1.52.1.1 |
| non solum inopia praesenti, sed etiam futuri temporis | |
| timore ingravescere consuevit. iamque ad denarios l | 2.1 |
| in singulos modios annona pervenerat, et militum vires | |
| inopia frumenti deminuerat, atque incommoda in dies | |
| augebantur; et tam paucis diebus magna erat rerum | 3.1 |
| facta commutatio ac se fortuna inclinaverat, ut nostri | |
| magna inopia necessariarum rerum conflictarentur, illi | |
| omnibus abundarent rebus superioresque haberentur. | |
| Caesar iis civitatibus, quae ad eius amicitiam accesse- | 4.1 |
| rant, quod minor erat frumenti copia, pecus imperabat; | |
| calones ad longinquiores civitates dimittebat; ipse prae- | |
| sentem inopiam, quibus poterat subsidiis, tutabatur. | |
| Haec Afranius Petreiusque et eorum amici ple- | 53.1.1 |
| niora etiam atque uberiora Romam ad suos perscri- | |
| bebant. multa rumores adfingebant, ut paene bellum | |
| confectum videretur. quibus litteris nuntiisque Romam | 2.1 |
| perlatis magni domum concursus ad Afranium ma- | |
| gnaeque gratulationes fiebant; multi ex Italia ad Cn. | |
| Pompeium proficiscebantur, alii, ut principes talem | |
| nuntium attulisse, alii, ne eventum belli exspectasse | 5 |
| aut ex omnibus novissimi venisse viderentur. | |
| Cum in his angustiis res esset atque omnes viae | 54.1.1 |
| ab Afranianis militibus equitibusque obsiderentur nec | |
| pontes perfici possent, imperat militibus Caesar ut naves | |
| faciant, cuius generis eum superioribus annis usus | |
| Britanniae docuerat. carinae ac prima statumina ex levi | 2.1 |
| materia fiebant; reliquum corpus navium viminibus | |
| contextum coriis integebatur. has perfectas carris iunctis | 3.1 |
| devehit noctu milia passuum a castris xxii militesque his | |
| navibus flumen transportat continentemque ripae collem | |
| improviso occupat. hunc celeriter, priusquam ab adver- | 4.1 |
| sariis sentiatur, communit. huc legionem postea transicit | |
| atque ex utraque parte pontem institutum biduo perficit. | |
| ita commeatus et, qui frumenti causa processerant, tuto | 5.1 |
| ad se recipit et rem frumentariam expedire incipit. |