| Eodem die equitum magnam partem flumen trans- | 1.55.1.1 |
| iecit. qui inopinantes pabulatores et sine ullo dissi- | |
| patos timore adgressi magnum numerum iumentorum | |
| atque hominum intercipiunt cohortibusque caetratis | |
| subsidio missis scienter in duas partes sese distribuunt, | 5 |
| alii ut praesidio sint praedae, alii ut venientibus resistant | |
| atque eos propellant, unamque cohortem, quae temere | 2.1 |
| ante ceteras extra aciem procurrerat, seclusam ab | |
| reliquis circumveniunt atque interficiunt, incolumesque | |
| cum magna praeda eodem ponte in castra revertuntur. | |
| Dum haec ad Ilerdam geruntur, Massilienses usi | 56.1.1 |
| L. Domiti consilio navis longas expediunt numero xvii, | |
| quarum erant xi tectae. multa huc minora navigia addunt, | 2.1 |
| ut ipsa multitudine nostra classis terreatur. magnum | |
| numerum sagittariorum, magnum Albicorum, de quibus | |
| supra demonstratum est, inponunt, atque hos praemiis | |
| pollicitationibusque incitant. certas sibi deposcit navis | 3.1 |
| Domitius atque has colonis pastoribusque, quos secum | |
| adduxerat, complet. sic omnibus rebus instructa classe | 4.1 |
| magna fiducia ad nostras navis procedunt, quibus prae- | |
| erat D. Brutus. hae ad insulam, quae est contra Mas- | |
| siliam, stationes obtinebant. | |
| Erat multo inferior numero navium Brutus. sed | 57.1.1 |
| electos ex omnibus legionibus fortissimos viros, ante- | |
| signanos, centuriones, Caesar ei classi attribuerat, qui | |
| sibi id muneris depoposcerant. hi manus ferreas atque | 2.1 |
| harpagones paraverant, magnoque numero pilorum, | |
| tragularum reliquorumque telorum se instruxerant. ita | |
| cognito hostium adventu suas naves ex portu educunt, | |
| cum Massiliensibus confligunt. pugnatum est utrimque | 3.1 |
| fortissime atque acerrime; neque multum Albici nostris | |
| virtute cedebant, homines asperi et montani et exercitati | |
| in armis; atque hi modo digressi <a> Massiliensibus | 4.1 |
| recentem eorum pollicitationem animis continebant, pas- | |
| toresque Domiti spe libertatis excitati sub oculis do- | |
| mini suam probare operam studebant. |