Ipsi Massilienses et celeritate navium et scientia 1.58.1.1
gubernatorum confisi nostros eludebant, impetusque
eorum <non> excipiebant, et quoad licebat latiore uti
spatio, producta longius acie circumvenire nostros aut
pluribus navibus adoriri singulas aut remos transcur- 5
rentes detergere, si possent, contendebant. cum propius 2.1
erat necessario ventum, ab scientia gubernatorum atque
artificiis ad virtutem montanorum confugiebant. <nostri> 3.1
quom minus exercitatis remigibus minusque peritis gu-
bernatoribus utebantur, qui repente ex onerariis navibus
erant producti nequedum etiam vocabulis armamen-
torum cognitis, tum etiam tarditate et gravitate navium 5
impediebantur; factae enim subito ex umida materia non
eundem usum celeritatis habuerant. itaque dum locus 4.1
comminus pugnandi daretur, aequo animo singulas binis
navibus obiciebant atque iniecta manu ferrea et retenta
utraque navi diversi pugnabant atque in hostium naves
transcendebant et magno numero Albicorum et pastorum 5
interfecto partem navium deprimunt, nonnullas cum
hominibus capiunt, reliquas in portum compellunt. eo 5.1
die naves Massiliensium cum his, quae sunt captae,
intereunt viiii.
  Hoc cum primum Caesari ad Ilerdam nuntiatur, 59.1.1
simul perfecto ponte celeriter fortuna mutatur. illi per- 2.1
territi virtute equitum minus libere, minus audacter
vagabantur; alias non longo a castris progressi spatio,
ut celerem receptum haberent, angustius pabulabantur,
alias longiore circuitu custodias stationesque equitum 5
vitabant, aut aliquo accepto detrimento aut procul equi-
tatu viso ex medio itinere proiectis sarcinis refugiebant.
postremo et plures intermittere dies et praeter consuetu- 3.1
dinem omnium noctu constituerant pabulari.