| Interim Oscenses et Calagurritani, qui erant [cum] | 1.60.1.1 |
| Oscensibus contributi, mittunt ad eum legatos seseque | |
| imperata facturos pollicentur. hos Tarraconenses et | 2.1 |
| Iacetani et Ausetani et paucis post diebus Illurgavo- | |
| nenses, qui flumen Hiberum attingunt, insequuntur. petit | 3.1 |
| ab his omnibus, ut se frumento iuvent. pollicentur atque | |
| omnibus undique conquisitis iumentis in castra depor- | |
| tant. transit etiam cohors Illurgavonensis ad eum cognito | 4.1 |
| civitatis consilio et signa ex statione transfert. magna | 5.1 |
| celeriter commutatio rerum. perfecto ponte, magnis quin- | |
| que civitatibus ad amicitiam adiunctis, expedita re fru- | |
| mentaria, exstinctis rumoribus de auxiliis legionum, | |
| quae cum Pompeio per Mauretaniam venire dicebantur, | 5 |
| multae longinquiores civitates ab Afranio desciscunt et | |
| Caesaris amicitiam sequuntur. | |
| Quibus rebus perterritis animis adversariorum | 61.1.1 |
| Caesar, ne semper magno circuitu per pontem equitatus | |
| esset mittendus, nactus idoneum locum, fossas pedum | |
| xxx in latitudinem complures facere instituit, quibus | |
| partem aliquam Sicoris averteret vadumque in eo flumine | 5 |
| efficeret. his paene effectis magnum in timorem Afranius | 2.1 |
| Petreiusque perveniunt, ne omnino frumento pabuloque | |
| intercluderentur, quod multum Caesar equitatu valebat. | |
| itaque constituunt ipsi locis excedere et in Celtiberiam | |
| bellum transferre. huic consilio subfragabatur etiam | 3.1 |
| illa res, quod ex duobus contrariis generibus quae supe- | |
| riore bello cum [L.] Sertorio steterant civitates, victae | |
| nomen atque imperium absentis <Pompei> timebant, quae | |
| in amicitia manserant [Pompei], magnis adfectae bene- | 5 |
| ficiis eum diligebant, Caesaris autem erat in barbaris | |
| nomen obscurius. hic magnos equitatus magnaque auxi- | 4.1 |
| lia exspectabant et suis locis bellum in hiemem ducere | |
| cogitabant. hoc inito consilio toto flumine Hibero navis | 5.1 |
| conquiri et Otogesam adduci iubent. id erat oppidum | |
| positum ad Hiberum miliaque passuum a castris aberat | |
| xxx. ad eum locum fluminis navibus iunctis pontem im- | 6.1 |
| perant fieri legionesque duas flumen Sicorim transducunt | |
| castraque muniunt vallo pedum xii. |