| Qua re per exploratores cognita summo labore | 1.62.1.1 |
| militum Caesar continuato diem noctemque opere in | |
| flumine avertendo huc iam deduxerat rem, ut equites, | |
| etsi difficulter atque aegre fiebat, possent tamen atque | |
| auderent flumen transire, pedites vero tantummodo | 2.1 |
| umeris ac summo pectore extarent et cum altitudine | |
| aquae tum etiam rapiditate fluminis ad transeundum | |
| impedirentur. sed tamen eodem fere tempore pons in | 3.1 |
| Hibero prope effectus nuntiabatur et in Sicori vadum | |
| reperiebatur. | |
| Iam vero eo magis illi maturandum iter existima- | 63.1.1 |
| bant. itaque duabus auxiliaribus cohortibus Ilerdae | |
| praesidio relictis omnibus copiis Sicorim transeunt et | |
| cum duabus legionibus, quas superioribus diebus tra- | |
| duxerant, castra coniungunt. relinquebatur Caesari nihil, | 2.1 |
| nisi uti equitatu agmen adversariorum male haberet et | |
| carperet. pons enim ipsius magnum circuitum habebat, | |
| ut multo breviore itinere illi ad Hiberum pervenire | |
| possent. equites ab eo missi flumen transeunt, et, cum de | 3.1 |
| tertia vigilia Petreius atque Afranius castra movissent, | |
| repente sese ad novissimum agmen ostendunt, et magna | |
| multitudine circumfusa morari atque iter impedire | |
| incipiunt. | 5 |
| Prima luce ex superioribus locis, quae Caesaris | 64.1.1 |
| castris erant coniuncta, cernebatur equitatus nostri | |
| proelio novissimos illorum premi vehementer ac non- | |
| numquam sustinere extremum agmen atque interrumpi, | |
| alias ferri signa et universarum cohortium impetu | 5 |
| nostros propelli, dein rursus converso <hoste> insequi. | |
| totis vero castris milites circulari et dolere hostem ex | 2.1 |
| manibus dimitti, bellum necessario longius duci, cen- | |
| turionesque tribunosque militum adire atque obsecrare, | |
| ut per eos Caesar certior fieret, ne labori suo neu peri- | |
| culo parceret; paratos esse sese, posse et audere ea | 5 |
| transire flumen, qua traductus esset equitatus. quorum | 3.1 |
| studio et vocibus excitatus Caesar, etsi timebat tantae | |
| magnitudini fluminis exercitum obicere, conandum tamen | |
| atque experiendum iudicat. itaque infirmiores milites ex | 4.1 |
| omnibus centuriis deligi iubet, quorum aut animus aut | |
| vires videbantur sustinere non posse. hos cum legione | 5.1 |
| una praesidio castris relinquit; reliquas legiones ex- | |
| peditas educit magnoque numero iumentorum in flumine | |
| supra atque infra constituto traducit exercitum. paucis | 6.1 |
| ex his militibus arma in flumine abrepta <sunt, ipsi> ab | |
| equitatu excipiuntur ac sublevantur; interit tamen nemo. | |
| traducto incolumi exercitu copias instruit triplicemque | |
| aciem ducere incipit. ac tantum fuit in militibus studii, | 7.1 |
| ut milium vi ad iter addito [ad vadum] circuitu magna- | |
| que <ad vadum> fluminis mora interposita eos, qui de | |
| tertia vigilia exissent, ante horam diei viiii conseque- | |
| rentur. | 5 |