| Quos ubi Afranius procul visos cum Petreio con- | 1.65.1.1 |
| spexit, nova re perterritus locis superioribus consistit | |
| aciemque instruit. Caesar in campis exercitum reficit, | 2.1 |
| ne defessum proelio obiciat; rursus conantis progredi | |
| insequitur et moratur. illi necessario maturius quam | 3.1 |
| constituerant, castra ponunt. suberant enim montes | |
| atque a milibus passuum v itinera difficilia atque | |
| angusta excipiebant. hos montes intrare cupiebant, ut | 4.1 |
| equitatum effugerent Caesaris praesidiisque in angustiis | |
| conlocatis exercitum itinere prohiberent, ipsi sine peri- | |
| culo ac timore Hiberum copias traducerent. quod fuit | 5.1 |
| illis conandum atque omni ratione efficiendum; sed | |
| totius diei pugna atque itineris labore defessi rem in | |
| posterum diem distulerunt. Caesar quoque in proximo | |
| colle castra ponit. | 5 |
| Media circiter nocte iis qui aquandi causa longius | 66.1.1 |
| a castris processerant, ab equitibus correptis, fit ab his | |
| certior Caesar duces adversariorum silentio copias | |
| castris educere. quo cognito signum dari iubet et vasa | |
| militari more conclamari. illi exaudito clamore veriti ne | 2.1 |
| noctu impediti sub onere confligere cogerentur aut ne | |
| ab equitatu Caesaris in angustiis tenerentur, iter sup- | |
| primunt copiasque in castris continent. postero die | 3.1 |
| Petreius cum paucis equitibus occulte ad exploranda | |
| loca proficiscitur. hoc idem fit ex castris Caesaris. mit- | |
| titur L. Decidius Saxa cum paucis qui loci naturam | |
| perspiciat. uterque idem suis renuntiat: v milia passuum | 4.1 |
| proxima intercedere itineris campestris, inde excipere | |
| loca aspera et montuosa; qui prior has angustias occu- | |
| paverit, ab hoc hostem prohiberi nihil esse negotii. |