| Disputatur in consilio a Petreio atque Afranio | 1.67.1.1 |
| et tempus profectionis quaeritur. plerique censebant, ut | |
| noctu iter facerent; posse prius ad angustias veniri, | |
| quam sentiretur. alii, quod pridie noctu conclamatum | 2.1 |
| esset Caesaris castris, argumenti sumebant loco non | |
| posse clam exiri. circumfundi noctu equitatum Caesaris | 3.1 |
| atque omnia loca atque itinera obsidere; nocturnaque | |
| proelia esse vitanda, quod perterritus miles in civili dis- | |
| sensione timori magis quam religioni consulere con- | |
| suerit. at luce multum per se pudorem omnium oculis, | 4.1 |
| multum etiam tribunorum militum et centurionum prae- | |
| sentiam adferre, quibus rebus coerceri milites et in of- | |
| ficio contineri soleant. quare omni ratione esse interdiu | 5.1 |
| perrumpendum; etsi aliquo accepto detrimento, tamen | |
| summa exercitus salva locum quem petant capi posse. | |
| haec vincit in consilio sententia, et prima luce postridie | 6.1 |
| constituunt proficisci. | |
| Caesar exploratis regionibus albente caelo omnes | 68.1.1 |
| copias castris educit, magnoque circuitu nullo certo | |
| itinere exercitum ducit. nam quae itinera ad Hiberum | |
| atque Otogesam pertinebant, castris hostium oppositis | |
| tenebantur. ipsi erant transcendendae valles maximae | 2.1 |
| ac difficillimae, saxa multis locis praerupta iter impe- | |
| diebant, ut arma per manus necessario traderentur | |
| militesque inermes sublevatique alii ab aliis magnam | |
| partem itineris conficerent. sed hunc laborem recusabat | 3.1 |
| nemo, quod eum omnium laborum finem fore existima- | |
| bant, si hostem Hibero intercludere et frumento pro- | |
| hibere potuissent. |