| Ac primo Afraniani milites visendi causa laeti ex | 1.69.1.1 |
| castris procurrebant contumeliosisque vocibus prose- | |
| quebantur nostros: necessarii victus inopia coactos fu- | |
| gere atque ad Ilerdam reverti. erat enim iter a proposito | |
| diversum, contrariamque in partem iri videbatur. duces | 2.1 |
| vero eorum consilium suum laudibus ferebant, quod se | |
| castris tenuissent; multumque eorum opinionem adiu- | |
| vabat, quod sine iumentis impedimentisque ad iter pro- | |
| fectos videbant, ut non posse inopiam diutius sustinere | 5 |
| confiderent. sed ubi paulatim retorqueri agmen ad dex- | 3.1 |
| tram conspexerunt iamque primos superare regionem | |
| castrorum animadverterunt, nemo erat adeo tardus aut | |
| fugiens laboris quin statim castris exeundum atque | |
| occurrendum putaret. conclamatur ad arma, atque omnes | 4.1 |
| copiae paucis praesidio relictis cohortibus exeunt rec- | |
| toque ad Hiberum itinere contendunt. | |
| Erat in celeritate omne positum certamen, utri | 70.1.1 |
| prius angustias montesque occuparent. sed exercitum | |
| Caesaris viarum difficultates tardabant, Afrani copias | |
| equitatus Caesaris insequens morabatur. res tamen ab | 2.1 |
| Afranianis huc erat necessario deducta, ut, si priores | |
| montis quos petebant attigissent, ipsi periculum vita- | |
| rent, impedimenta totius exercitus cohortisque in cas- | |
| tris relictas servare non possent; quibus interclusis | 5 |
| exercitu Caesaris auxilium ferri nulla ratione poterat. | |
| confecit prior iter Caesar atque ex magnis rupibus | 3.1 |
| nactus planitiem in hac contra hostem aciem instruit. | |
| Afranius, cum ab equitatu novissimum agmen preme- | |
| retur et ante se hostem videret, collem quendam nac- | |
| tus ibi constitit. ex eo loco iiii caetratorum cohortis in | 4.1 |
| montem qui erat in conspectu omnium excelsissimus | |
| mittit. hunc magno cursu concitatos iubet occupare, | |
| eo consilio, uti ipse eodem omnibus copiis contenderet | |
| et mutato itinere iugis Otogesam perveniret. hunc cum | 5.1 |
| obliquo itinere caetrati peterent, conspicatus equitatus | |
| Caesaris in cohortis impetum facit; nec minimam par- | |
| tem temporis equitum vim caetrati sustinere potuerunt | |
| omnesque ab eis circumventi in conspectu utriusque | 5 |
| exercitus interficiuntur. |