| Erat occasio bene gerendae rei. neque vero id | 1.71.1.1 |
| Caesarem fugiebat tanto sub oculis accepto detrimento | |
| perterritum exercitum sustinere non posse, praesertim | |
| circumdatum undique equitatu, cum in loco aequo | |
| atque aperto confligeretur; idque ex omnibus partibus | 5 |
| ab eo flagitabatur. concurrebant legati, centuriones tri- | 2.1 |
| bunique militum: ne dubitaret proelium committere. | |
| omnium esse militum paratissimos animos. Afranianos | 3.1 |
| contra multis rebus sui timoris signa misisse: quod | |
| suis non subvenissent, quod de colle non decederent, | |
| quod vix equitum incursus sustinerent conlatisque in | |
| unum locum signis conferti neque ordines neque signa | 5 |
| servarent. quodsi iniquitatem loci timeret, datum iri tamen | 4.1 |
| aliquo loco pugnandi facultatem, quod certe inde dece- | |
| dendum esset Afranio nec sine aqua permanere posset. | |
| Caesar in eam spem venerat se sine pugna et | 72.1.1 |
| sine volnere suorum rem conficere posse, quod re fru- | |
| mentaria adversarios interclusisset. cur etiam secundo | 2.1 |
| proelio aliquos ex suis amitteret? cur volnerari pate- | |
| retur optime meritos de se milites? cur denique for- | |
| tunam periclitaretur? praesertim cum non minus esset | |
| imperatoris consilio superare quam gladio. movebatur | 3.1 |
| etiam misericordia civium, quos interficiendos videbat; | |
| quibus salvis atque incolumibus rem optinere malebat. | |
| hoc consilium Caesaris plerisque non probabatur; mi- | 4.1 |
| lites vero palam inter se loquebantur, quoniam talis | |
| occasio victoriae dimitteretur, etiam cum vellet Cae- | |
| sar, sese non esse pugnaturos. ille in sua sententia | |
| perseverat et paulum ex eo loco digreditur, ut timorem | 5 |
| adversariis minuat. Petreius atque Afranius oblata fa- | 5.1 |
| cultate in castra sese referunt. Caesar praesidiis in | |
| montibus dispositis omni ad Hiberum intercluso itinere, | |
| quam proxime potest hostium castris, castra communit. |