| Quibus rebus nuntiatis Afranius ab instituto | 1.75.1.1 |
| opere discedit seque in castra recipit, sic paratus, ut | |
| videbatur, ut, quicumque accidisset casus, hunc quieto | |
| et aequo animo ferret. Petreius vero non deserit sese. | 2.1 |
| armat familiam; cum hac et praetoria cohorte caetra- | |
| torum barbarisque equitibus paucis, beneficiariis suis, | |
| quos suae custodiae causa habere consueverat, impro- | |
| viso ad vallum advolat, conloquia militum interrum- | 5 |
| pit, nostros repellit a castris, quos deprendit, interficit. | |
| reliqui coeunt inter se et repentino periculo exterriti | 3.1 |
| sinistras sagis involvunt gladiosque destringunt atque | |
| ita se a caetratis equitibusque defendunt castrorum pro- | |
| pinquitate confisi seque in castra recipiunt et ab iis co- | |
| hortibus quae erant in statione ad portas, defenduntur. | 5 |
| Quibus rebus confectis flens Petreius manipulos | 76.1.1 |
| circumit militesque appellat, neu se neu Pompeium ab- | |
| sentem imperatorem suum adversariis ad supplicium | |
| tradant, obsecrat. fit celeriter concursus in praetorium. | 2.1 |
| postulat, ut iurent omnes se exercitum ducesque non | |
| deserturos neque prodituros neque sibi separatim a reli- | |
| quis consilium capturos. princeps in haec verba iurat | 3.1 |
| ipse; idem iusiurandum adigit Afranium; subsequuntur | |
| tribuni militum centurionesque; centuriatim producti | |
| milites idem iurant. edicunt, penes quem quisque sit Cae- | 4.1 |
| saris miles, ut producat: productos palam in praetorio | |
| interficiunt. sed plerosque ii qui receperant celant noctu- | |
| que per vallum emittunt. sic terror oblatus a ducibus, | 5.1 |
| crudelitas in supplicio, nova religio iurisiurandi spem | |
| praesentis deditionis sustulit mentesque militum conver- | |
| tit et rem ad pristinam belli rationem redegit. |