Caesar, qui milites adversariorum in castra per 1.77.1.1
tempus conloqui venerant, summa diligentia conquiri
et remitti iubet. sed ex numero tribunorum militum 2.1
centurionumque nonnulli sua voluntate apud eum re-
manserunt. quos ille postea magno in honore habuit;
centuriones in priores ordines, equites Romanos in
tribunicium restituit honorem. 5
  Premebantur Afraniani pabulatione, aquaban- 78.1.1
tur aegre. frumenti copiam legionarii nonnullam habe-
bant, quod dierum †xxii ab Ilerda frumentum iussi
erant efferre, caetrati auxiliaresque nullam, quorum
erant et facultates ad parandum exiguae et corpora 5
insueta ad onera portanda. itaque magnus eorum co- 2.1
tidie numerus ad Caesarem perfugiebat. in his erat
angustiis res. sed ex propositis consiliis duobus ex-
plicitius videbatur Ilerdam reverti, quod ibi paulum
frumenti reliquerant. ibi se reliquum consilium expli- 5
caturos confidebant. Tarraco aberat longius; quo spa- 3.1
tio plures rem posse casus recipere intellegebant. hoc
probato consilio ex castris proficiscuntur. Caesar equi- 4.1
tatu praemisso, qui novissimum agmen carperet atque
impediret, ipse cum legionibus subsequitur. nullum
intercedebat tempus, quin extremi cum equitibus proe-
liarentur. 5
  Genus erat hoc pugnae. expeditae cohortes no- 79.1.1
vissimum agmen claudebant pluresque in locis cam-
pestribus subsistebant. si mons erat ascendendus, facile 2.1
ipsa loci natura periculum repellebat, quod ex locis
superioribus, qui antecesserant, desuper ascendentis
protegebant; cum vallis aut locus declivis suberat neque 3.1
ii qui antecesserant morantibus opem ferre poterant,
equites vero ex loco superiore in aversos tela coiciebant,
tum magno erat in periculo res. relinquebatur, ut cum 4.1
eiusmodi locis esset adpropinquatum, legionum signa
consistere iuberent magnoque impetu equitatum repelle-
rent, eo submoto repente incitati cursu sese in vallis uni-
versi demitterent atque ita transgressi rursus in locis 5
superioribus consisterent. nam tantum ab equitum suo- 5.1
rum auxiliis aberant, quorum numerum habebant ma-
gnum, ut eos superioribus perterritos proeliis in medium
reciperent agmen ultroque eos tuerentur; quorum nulli
ex itinere excedere licebat, quin ab equitatu Caesaris ex- 5
ciperetur.