| Tali dum pugnatur modo, lente atque paulatim | 1.80.1.1 |
| proceditur crebroque, ut sint auxilio suis, subsistunt; | |
| ut tum accidit. milia enim progressi iiii vehementius- | 2.1 |
| que peragitati ab equitatu montem excelsum capiunt | |
| ibique una fronte contra hostem castra muniunt neque | |
| iumentis onera deponunt. ubi Caesaris castra posita | 3.1 |
| tabernaculaque constituta et dimissos equites pabu- | |
| landi causa animum adverterunt, sese subito prori- | |
| piunt hora circiter sexta eiusdem diei et spem nacti | |
| morae discessu nostrorum equitum iter facere inci- | 5 |
| piunt. qua re animum adversa Caesar relictis <impe- | 4.1 |
| dimentis cum> legionibus subsequitur, praesidio im- | |
| pedimentis paucas cohortis relinquit; hora x subsequi, | |
| pabulatores equitesque revocari iubet. celeriter equi- | |
| tatus ad cotidianum itineris officium revertitur. pugna- | 5.1 |
| tur acriter ad novissimum agmen, adeo ut paene terga | |
| convertant, compluresque milites, etiam nonnulli cen- | |
| turiones, interficiuntur. instabat agmen Caesaris atque | |
| universum inminebat. | 5 |
| Tum vero neque ad explorandum idoneum locum | 81.1.1 |
| castris neque ad progrediendum data facultate consis- | |
| tunt necessario et procul ab aqua et natura iniquo | |
| loco castra ponunt. sed isdem de causis Caesar, quae | 2.1 |
| supra sunt demonstratae, proelio non lacessit. et eo | |
| die tabernacula statui passus non est, quo paratiores | |
| essent ad insequendum omnes, sive noctu sive interdiu | |
| erumperent. illi animadverso vitio castrorum tota | 3.1 |
| nocte munitiones proferunt castraque castris conver- | |
| tunt. hoc idem postero die a prima luce faciunt totum- | |
| que in ea re diem consumunt. sed quantum opere pro- | 4.1 |
| cesserant et castra protulerant, tanto aberant ab aqua | |
| longius, et praesenti malo aliis malis remedia daban- | |
| tur. prima nocte aquandi causa nemo egreditur ex | 5.1 |
| castris; proximo die praesidio in castris relicto uni- | |
| versas ad aquam copias educunt, pabulatum emittitur | |
| nemo. his eos suppliciis male haberi Caesar et neces- | 6.1 |
| sariam subire deditionem quam proelio decertare ma- | |
| lebat. conatur tamen eos vallo fossaque circummunire, | |
| ut quam maxime repentinas eorum eruptiones demore- | |
| tur; quo necessario descensuros existimabat. illi et | 7.1 |
| inopia pabuli adducti et quo essent ad iter expeditiores, | |
| omnia sarcinaria iumenta interfici iubent. |