| In his operibus consiliisque biduum consumitur. | 1.82.1.1 |
| tertio die magna iam pars operis Caesaris processerat. | |
| illi impediendae reliquae munitionis causa hora cir- | |
| citer viiii signo dato legiones educunt aciemque sub | |
| castris instruunt. Caesar ab opere legiones revocat, | 2.1 |
| equitatum omnem convenire iubet, aciem instruit; con- | |
| tra opinionem enim militum famamque omnium videri | |
| proelium defugisse magnum detrimentum adferebat. | |
| sed isdem [de] causis, quae sunt cognitae, quominus | 3.1 |
| dimicare vellet, movebatur, atque hoc etiam magis, | |
| quod spatii brevitas etiam in fugam coniectis adver- | |
| sariis non multum ad summam victoriae iuvare poterat. | |
| non enim amplius pedum milibus duobus a castris | 4.1 |
| castra distabant. hinc duas partes acies occupabant | |
| duae; tertia vacabat ad incursum atque impetum mili- | |
| tum relicta. si proelium committeretur, propinquitas | 5.1 |
| castrorum celerem superatis ex fuga receptum dabat. | |
| hac de causa constituerat signa inferentibus resistere, | |
| prior proelio non lacessere. | |
| Acies erat Afraniana duplex legionum v, tertium | 83.1.1 |
| in subsidiis locum alariae cohortes obtinebant; Cae- | 2.1 |
| saris triplex; sed primam aciem quaternae cohortes | |
| ex v legionibus tenebant, has subsidiariae ternae et | |
| rursus aliae totidem suae cuiusque legionis subseque- | |
| bantur; sagittarii funditoresque media continebantur | 5 |
| acie, equitatus latera cingebat. tali instructa acie te- | 3.1 |
| nere uterque propositum videbatur: Caesar, <ut> nisi | |
| coactus proelium non committeret, ille, ut opera Cae- | |
| saris impediret. producitur tamen res aciesque ad solis | |
| occasum continentur; inde utrique in castra discedunt. | 5 |
| postero die munitiones institutas Caesar parat perfi- | 4.1 |
| cere; illi vadum fluminis Sicoris temptare, si transire | |
| possent. qua re animadversa Caesar Germanos levis | 5.1 |
| armaturae equitumque partem flumen traicit crebras- | |
| que in ripis custodias disponit. |