| Tandem omnibus rebus obsessi quartum iam | 1.84.1.1 |
| diem sine pabulo retentis iumentis, aquae lignorum | |
| frumenti inopia, conloquium petunt et id, si fieri possit, | |
| semoto a militibus loco. ubi id a Caesare negatum, et | 2.1 |
| palam si conloqui vellent, concessum est, datur obsidis | |
| loco Caesari filius Afrani. venitur in eum locum quem | |
| Caesar delegit. audiente utroque exercitu loquitur | 3.1 |
| Afranius: non esse aut ipsis aut militibus suscensen- | |
| dum, quod fidem erga imperatorem suum Cn. Pom- | |
| peium conservare voluerint. sed satis iam fecisse offi- | 4.1 |
| cio satisque supplicii tulisse perpessos omnium rerum | |
| inopiam. nunc vero paene ut feras circummunitos | |
| prohiberi aqua, prohiberi ingressu, neque corpore do- | |
| lorem neque animo ignominiam ferre posse. itaque se | 5.1 |
| victos confiteri; orare atque obsecrare, siqui locus mi- | |
| sericordiae relinquatur, ne ad ultimum supplicium pro- | |
| gredi necesse habeant. haec quam potest demississime | |
| et subiectissime exponit. | 5 |
| Ad ea Caesar respondit: nulli omnium has partis | 85.1.1 |
| vel querimoniae vel miserationis minus convenisse. re- | 2.1 |
| liquos enim omnis officium suum praestitisse: <se> qui | |
| etiam bona condicione et loco et tempore aequo con- | |
| fligere noluerit, ut quam integerrima essent ad pacem | |
| omnia; exercitum suum, qui iniuria etiam accepta | 5 |
| suisque interfectis, quos in sua potestate habuerit, con- | |
| servarit et texerit; illius denique exercitus milites, qui | |
| per se de concilianda pace egerint, qua in re omnium | |
| suorum vitae consulendum putarint. sic omnium or- | 3.1 |
| dinum partis in misericordia constitisse, ipsos duces a | |
| pace abhorruisse; eos neque conloquii neque indu- | |
| tiarum iura servasse et homines imperitos et per con- | |
| loquium deceptos crudelissime interfecisse. accidisse | 4.1 |
| igitur his, quod plerumque hominibus nimia pertinacia | |
| atque adrogantia accidere soleat, uti eo recurrant et | |
| id cupidissime petant, quod paulo ante contempserint. | |
| neque nunc se illorum humilitate neque aliqua tem- | 5.1 |
| poris opportunitate postulare, quibus rebus opes auge- | |
| antur suae; sed eos exercitus, quos contra se multos | |
| iam annos aluerint, velle dimitti. neque enim sex le- | 6.1 |
| giones alia de causa missas in Hispaniam septimam- | |
| que ibi conscriptam, neque tot tantasque classis para- | |
| tas neque submissos duces rei militaris peritos. nihil | 7.1 |
| horum ad pacandas Hispanias, nihil ad usum provin- | |
| ciae provisum, quae propter diuturnitatem pacis nul- | |
| lum auxilium desiderarit. omnia haec iam pridem con- | 8.1 |
| tra se parari; in se novi generis imperia constitui, ut | |
| idem ad portas urbanis praesideat rebus et duas belli- | |
| cosissimas provincias absens tot annos obtineat; in | 9.1 |
| se iura magistratuum commutari, ne ex praetura et | |
| consulatu, ut semper, sed per paucos probati et electi | |
| in provincias mittantur; in se aetatis excusationem nihil | |
| valere, quin superioribus bellis probati ad optinendos | 5 |
| exercitus evocentur; in se uno non servari, quod sit | 10.1 |
| omnibus datum semper imperatoribus, ut rebus feli- | |
| citer gestis aut cum honore aliquo aut certe sine igno- | |
| minia domum revertantur exercitumque dimittant. quae | 11.1 |
| tamen omnia et se tulisse patienter et esse laturum; neque | |
| nunc id agere, ut ab illis abductum exercitum teneat ipse, | |
| quod tamen sibi difficile non sit, sed ne illi habeant, quo | |
| contra se uti possint. proinde, ut esset dictum, provinciis | 12.1 |
| excederent exercitumque dimitterent; si id sit factum, se | |
| nociturum nemini. hanc unam atque extremam esse pacis | |
| condicionem. |