| Id vero militibus fuit pergratum et iucundum, ut | 1.86.1.1 |
| ex ipsa significatione cognosci potuit, ut, qui aliquid | |
| iusti incommodi expectavissent, ultro praemium mis- | |
| sionis ferrent. nam cum de loco et de tempore eius rei | 2.1 |
| controversia inferretur, et voce et manibus universi | |
| ex vallo, ubi constiterant, significare coeperunt, ut sta- | |
| tim dimitterentur, neque omni interposita fide firmum | |
| esse posse, si in aliud tempus differretur. paucis cum | 3.1 |
| esset in utramque partem verbis disputatum, res huc | |
| deducitur, ut ii qui habeant domicilium aut possessio- | |
| nem in Hispania, statim, reliqui ad Varum flumen di- | |
| mittantur; nequid iis noceatur neu quis invitus sacra- | 4.1 |
| mentum dicere cogatur, a Caesare cavetur. | |
| Caesar ex eo tempore, dum ad flumen Varum | 87.1.1 |
| veniatur, se frumentum daturum pollicetur. addit | |
| etiam, ut quid quisque eorum in bello amiserit, quae | |
| sint penes milites suos, iis qui amiserant restituatur; | |
| militibus aequa facta aestimatione pecuniam pro his | 5 |
| rebus dissolvit. quascumque postea controversias inter | 2.1 |
| se milites habuerunt, sua sponte ad Caesarem in ius | |
| adierunt. Petreius atque Afranius cum stipendium ab | 3.1 |
| legionibus paene seditione facta flagitaretur, cuius illi | |
| diem nondum venisse dicerent, Caesar ut cognosceret, | |
| postulatum est, eoque utrique, quod statuit, contenti | |
| fuerunt. parte circiter tertia exercitus eo biduo dimissa | 4.1 |
| duas legiones suas antecedere, reliquas subsequi ius- | |
| sit, ut non longo inter se spatio castra facerent, eique | |
| negotio Q. Fufium Calenum legatum praefecit. hoc | 5.1 |
| eius praescripto ex Hispania ad Varum flumen est iter | |
| factum, atque ibi reliqua pars exercitus dimissa est. |