| Dum haec in Hispania geruntur, C. Trebonius | 2.1.1.1 |
| legatus, qui ad oppugnationem Massiliae relictus erat, | |
| duabus ex partibus aggerem, vineas turresque ad op- | |
| pidum agere instituit. una erat proxima portu navali- | 2.1 |
| busque, altera ad portam, qua est aditus ex Gallia | |
| atque Hispania, ad id mare, quod adiacet ad ostium | |
| Rhodani. Massilia enim fere tribus ex oppidi partibus | 3.1 |
| mari adluitur; reliqua quarta est, quae aditum habeat | |
| ab terra. huius quoque spatii pars ea quae ad arcem | |
| pertinet, loci natura et valle altissima munita longam | |
| et difficilem habet oppugnationem. ad ea perficienda | 4.1 |
| opera C. Trebonius magnam iumentorum atque homi- | |
| num multitudinem ex omni provincia vocat, vimina | |
| materiamque comportari iubet. quibus conparatis rebus | |
| aggerem in altitudinem pedum lxxx exstruit. | 5 |
| Sed tanti erant antiquitus in oppido omnium | 2.1.1 |
| rerum ad bellum apparatus tantaque multitudo tor- | |
| mentorum, ut eorum vim nullae contextae viminibus | |
| vineae sustinere possent. asseres enim pedum xii cus- | 2.1 |
| pidibus praefixi atque hi maximis balistis missi per | |
| quattuor ordines cratium in terram defigebantur. ita- | 3.1 |
| que pedalibus lignis coniunctis inter se porticus inte- | |
| gebantur, atque hac agger inter manus proferebatur. | |
| antecedebat testudo pedum lx aequandi loci causa | 4.1 |
| facta item ex fortissimis lignis, convoluta omnibus | |
| rebus, quibus ignis iactus et lapides defendi possent. | |
| sed magnitudo operum, altitudo muri atque turrium, | 5.1 |
| multitudo tormentorum omnem administrationem tar- | |
| dabat. crebrae etiam per Albicos eruptiones fiebant ex | 6.1 |
| oppido, ignesque aggeri et turribus inferebantur. quae | |
| facile nostri milites repellebant magnisque ultro in- | |
| latis detrimentis eos, qui eruptionem fecerant, in oppi- | |
| dum reiciebant. | 5 |