Interim L. Nasidius ab Cn. Pompeio cum classe 2.3.1.1
navium ivx, in quibus paucae erant aeratae, L. Domi-
tio Massiliensibusque subsidio missus freto Siciliae
imprudente atque inopinante Curione pervehitur ad- 2.1
pulsisque Messanam navibus atque inde propter repen-
tinum terrorem principum ac senatus fuga facta ex
navalibus eorum <navem unam> deducit. hac adiuncta 3.1
ad reliquas naves cursum Massiliam versus perficit
praemissaque clam navicula Domitium Massiliensis-
que de suo adventu certiores facit eosque magnopere
hortatur, ut rursus cum Bruti classe additis suis 5
auxiliis confligant.
  Massilienses post superius incommodum vete- 4.1.1
res ad eundem numerum ex navalibus productas navis
refecerant summaque industria armaverant—remi-
gum, gubernatorum magna copia subpetebat—pis- 2.1
catoriasque adiecerant atque contexerant, ut essent ab
ictu telorum remiges tuti; has sagittariis tormentisque
conpleverunt. tali modo instructa classe omnium se- 3.1
niorum, matrum familiae, virginum precibus et fletu
excitati, extremo tempore civitati subvenirent, non mi-
nore animo ac fiducia quam ante dimicaverant, naves
conscendunt. communi enim fit vitio naturae, ut in- 4.1
visitatis atque incognitis rebus magis confidamus vehe-
mentiusque exterreamur; ut tum accidit. adventus
enim L. Nasidi summa spe et voluntate civitatem con-
pleverat. nacti idoneum ventum ex portu exeunt et 5.1
Tauroenta—quod est castellum Massiliensium—ad
Nasidium perveniunt ibique naves expediunt rursus-
que se ad confligendum animo confirmant et consilia
communicant. dextra pars attribuitur Massiliensibus, 5
sinistra Nasidio.