| Eodem Brutus contendit aucto navium numero. | 2.5.1.1 |
| nam ad eas, quae factae erant Arelate per Caesarem, | |
| captivae Massiliensium accesserant sex. has superio- | |
| ribus diebus refecerat atque omnibus rebus instruxe- | |
| rat. itaque suos cohortatus, quos integros superavis- | 2.1 |
| sent, ut victos contemnerent, plenus spei bonae atque | |
| animi adversus eos proficiscitur. facile erat ex castris | 3.1 |
| C. Treboni atque omnibus superioribus locis prospi- | |
| cere in urbem, ut omnis iuventus, quae in oppido re- | |
| manserat, omnesque superioris aetatis cum liberis | |
| atque uxoribus publicis <locis> custodiisque aut muro | 5 |
| ad caelum manus tenderent aut templa deorum immor- | |
| talium adirent et ante simulacra proiecti victoriam ab | |
| dis exposcerent. neque erat quisquam omnium, quin | 4.1 |
| in eius diei casu suarum omnium fortunarum even- | |
| tum consistere existimaret. nam et honesti ex iuven- | 5.1 |
| tute et cuiusque aetatis amplissimi nominatim evocati | |
| atque obsecrati navis conscenderant, ut siquid adversi | |
| accidisset, ne ad conandum quidem sibi quicquam re- | |
| liqui fore viderent; si superavissent, vel domesticis opi- | 5 |
| bus vel externis auxiliis de salute urbis confiderent. | |
| Commisso proelio Massiliensibus res nulla ad | 6.1.1 |
| virtutem defuit. sed memores eorum praeceptorum, | |
| quae paulo ante ab suis acceperant, hoc animo decer- | |
| tabant, ut nullum aliud tempus ad conandum habituri | |
| viderentur, et quibus in pugna vitae periculum acci- | 5 |
| deret, non ita multo se reliquorum civium fatum ante- | |
| cedere existimarent, quibus urbe capta eadem esset | |
| belli fortuna patienda. diductisque nostris paulatim | 2.1 |
| navibus et artificio gubernatorum et mobilitati navium | |
| locus dabatur, et siquando nostri facultatem nacti fer- | |
| reis manibus iniectis navem religaverant, undique suis | |
| laborantibus succurrebant. neque vero coniuncti Al- | 3.1 |
| bici comminus pugnando deficiebant neque multum ce- | |
| debant virtute nostris. simul ex minoribus navibus | |
| magna vis eminus missa telorum multa nostris de im- | |
| proviso imprudentibus atque inpeditis vulnera infe- | 5 |
| rebant. conspicataeque naves triremes duae navem | 4.1 |
| D. Bruti, quae ex insigni facile agnosci poterat, duabus | |
| ex partibus sese in eam incitaverant. sed tantum re | |
| provisa Brutus celeritate navis enisus est ut parvo | |
| momento antecederet. illae adeo graviter inter se in- | 5.1 |
| citatae conflixerunt, ut vehementissime utraque ex con- | |
| cursu laborarent, altera vero praefracto rostro tota | |
| conlabefieret. qua re animadversa, quae proximae ei | 6.1 |
| loco ex Bruti classe naves erant, in eas inpeditas im- | |
| petum faciunt celeriterque ambas deprimunt. |