| Sed Nasidianae naves nullo usui fuerunt cele- | 2.7.1.1 |
| riterque pugna excesserunt. non enim has aut con- | |
| spectus patriae aut propinquorum praecepta ad extre- | |
| mum vitae periculum adire cogebant. itaque ex eo | 2.1 |
| numero navium nulla desiderata est; ex Massiliensium | |
| classe v sunt depressae, iiii captae, una cum Nasidia- | |
| nis profugit; quae omnes citeriorem Hispaniam peti- | |
| verunt. at ex reliquis una praemissa Massiliam huius | 3.1 |
| nuntii perferendi gratia cum iam adpropinquaret urbi, | |
| omnis sese multitudo ad cognoscendum effudit, et re | |
| cognita tantus luctus excepit, ut urbs ab hostibus capta | |
| eodem vestigio videretur. Massilienses tamen nihilo se- | 4.1 |
| tius ad defensionem urbis reliqua apparare coeperunt. | |
| Est animadversum ab legionariis, qui dextram | 8.1.1 |
| partem operis administrabant, ex crebris hostium | |
| eruptionibus magno sibi esse praesidio posse, si ibi | |
| pro castello ac receptaculo turrim ex latere sub muro | |
| fecissent. quam primo ad repentinos incursus humi- | 5 |
| lem parvamque fecerunt. huc se referebant; hinc, siqua | 2.1 |
| maior oppresserat vis, propugnabant; hinc ad repel- | |
| lendum et prosequendum hostem procurrebant. pate- | |
| bat haec quoquoversus pedes xxx, sed parietum cras- | |
| situdo pedes v. postea vero, ut est rerum omnium ma- | 3.1 |
| gister usus, hominum adhibita sollertia inventum est | |
| magno esse usui posse, si haec esset in altitudinem | |
| turris elata. id hac ratione perfectum est. |