| Ubi turris altitudo perducta est ad contabula- | 2.9.1.1 |
| tionem, eam in parietes instruxerunt, ita ut capita | |
| tignorum extrema parietum structura tegerentur, ne- | |
| quid emineret, ubi ignis hostium adhaeresceret. hanc | 2.1 |
| insuper contignationem, quantum tectum plutei ac vi- | |
| nearum passum est, latericulo adstruxerunt supraque | |
| eum locum duo tigna transversa iniecerunt non longe | |
| ab extremis parietibus, quibus suspenderent eam con- | 5 |
| tignationem quae turri tegimento esset futura, supra- | |
| que ea tigna derecto transversas trabes iniecerunt eas- | |
| que axibus religaverunt. has trabes paulo longiores | 3.1 |
| atque eminentiores quam extremi parietes erant, effe- | |
| cerunt ut esset ubi tegimenta praependere possent ad | |
| defendendos ictus ac repellendos, cum infra eam con- | |
| tignationem parietes extruerentur; eamque contabula- | 4.1 |
| tionem summam lateribus lutoque constraverunt, ne- | |
| quid ignis hostium nocere posset, centonesque insuper | |
| iniecerunt, ne aut tela tormentis missa tabulationem | |
| perfringerent, aut saxa ex catapultis latericium discu- | 5 |
| terent. storias autem ex funibus ancorariis tres in | 5.1 |
| longitudinem parietum turris latas iiii pedes fecerunt | |
| easque ex tribus partibus quae ad hostes vergebant, | |
| eminentibus trabibus circum turrim praependentes re- | |
| ligaverunt; quod unum genus tegimenti aliis locis | 5 |
| erant experti nullo telo neque tormento traici posse. | |
| ubi vero ea pars turris, quae erat perfecta, tecta atque | 6.1 |
| munita est ab omni ictu hostium, pluteos ad alia opera | |
| abduxerunt; turris tectum per se ipsum pressionibus | |
| ex contignatione prima suspendere ac tollere coepe- | 7.1 |
| runt. ubi quantum storiarum demissio patiebatur, tan- | |
| tum elevarant, intra haec tegimenta abditi atque mu- | |
| niti parietes lateribus exstruebant, rursusque alia | |
| pressione ad aedificandum sibi locum expediebant. ubi | 8.1 |
| tempus alterius contabulationis videbatur, tigna item | |
| ut primo tecta extremis lateribus instruebant exque | |
| ea contignatione rursus summam contabulationem sto- | |
| riasque elevabant. ita tuto ac sine ullo vulnere ac pe- | 9.1 |
| riculo vi tabulata exstruxerunt fenestrasque, quibus | |
| in locis visum est, ad tormenta mittenda in struendo | |
| reliquerunt. |