| Ubi ex ea turri quae circum essent opera tueri | 2.10.1.1 |
| se posse sunt confisi, musculum pedes lx longum ex | |
| materia bipedali, quem a turri latericia ad hostium | |
| turrim murumque perducerent, facere instituerunt. | |
| cuius musculi haec erat forma. duae primum trabes | 2.1 |
| in solo aeque longae distantes inter se pedes iiii con- | |
| locantur inque eis columellae pedum in altitudinem v | |
| defiguntur. has inter se capreolis molli fastigio con- | 3.1 |
| iungunt, ubi tigna quae musculi tegendi causa ponant | |
| conlocentur. eo super tigna bipedalia iniciunt eaque | |
| laminis clavisque religant. ad extremum musculi tec- | 4.1 |
| tum trabesque extremas quadratas regulas iiii patentis | |
| digitos defigunt, quae lateres, qui super musculo stru- | |
| antur, contineant. ita fastigato atque ordinatim structo | 5.1 |
| ut trabes erant in capreolis conlocatae, [in] lateribus | |
| luto, musculus ut ab igni, qui ex muro iaceretur, tutus | |
| esset, contegitur. super lateres coria inducuntur, ne | 6.1 |
| canalibus aqua immissa lateres diluere posset. coria | |
| autem ne rursus igni ac lapidibus corrumpantur, cen- | |
| tonibus conteguntur. hoc opus omne tectum vineis ad | 7.1 |
| ipsam turrim perficiunt subitoque inopinantibus hosti- | |
| bus machinatione navali phalangis subiectis ad tur- | |
| rim hostium admovent, ut aedificio iungatur. | |
| Quo malo perterriti subito oppidani saxa, quam | 11.1.1 |
| maxima possunt, vectibus promovent, praecipitataque | |
| muro in musculum devolvunt. ictum firmitas materiae | |
| sustinet, et quidquid incidit, fastigio musculi elabitur. | |
| id ubi vident, mutant consilium; cupas taeda ac pice | 2.1 |
| refertas incendunt easque de muro in musculum de- | |
| volvunt. involutae labuntur, delapsae ab lateribus lon- | |
| guriis furcisque ab opere removentur. interim sub | 3.1 |
| musculo milites vectibus infima saxa turris hostium, | |
| quibus fundamenta continebantur, convellunt. muscu- | |
| lus ex turri latericia a nostris telis tormentisque de- | |
| fenditur; hostes ex muro ac turribus submoventur; | 5 |
| non datur libera muri defendendi facultas. conpluri- | 4.1 |
| bus iam lapidibus ex illa quae suberat turri subductis | |
| repentina ruina pars eius turris concidit, pars reliqua | |
| consequens procumbebat, cum hostes urbis direptione | |
| perterriti inermes cum infulis se porta foras universi | 5 |
| proripiunt, ad legatos atque exercitum supplices ma- | |
| nus tendunt. |