| Qua nova re oblata omnis administratio belli | 2.12.1.1 |
| consistit, militesque aversi a proelio ad studium au- | |
| diendi et cognoscendi feruntur. ubi hostes ad legatos | 2.1 |
| exercitumque pervenerunt, universi se ad pedes pro- | |
| iciunt; orant, ut adventus Caesaris expectetur. captam | 3.1 |
| suam urbem videre, opera perfecta, turrim subrutam; | |
| itaque ab defensione desistere. nullam exoriri moram | |
| posse, quominus cum venisset, si imperata non face- | |
| rent ad nutum, e vestigio diriperentur. docent, si om- | 4.1 |
| nino turris concidisset, non posse milites contineri, | |
| quin spe praedae in urbem inrumperent urbemque de- | |
| lerent. haec atque eiusdem generis complura ut ab homi- | |
| nibus doctis magna cum misericordia fletuque pronun- | 5 |
| tiantur. | |
| Quibus rebus commoti legati milites ex opere | 13.1.1 |
| deducunt, oppugnatione desistunt; operibus custodias | |
| relinquunt. indutiarum quodam genere misericordia | 2.1 |
| facto adventus Caesaris expectatur. nullum ex muro, | |
| nullum a nostris mittitur telum; ut re confecta omnes | |
| curam et diligentiam remittunt. Caesar enim per lit- | 3.1 |
| teras Trebonio magnopere mandaverat, ne per vim op- | |
| pidum expugnari pateretur, ne gravius permoti milites | |
| et defectionis odio et contemptione sui et diutino labore | |
| omnes puberes interficerent; quod se facturos mina- | 4.1 |
| bantur aegreque tunc sunt retenti, quin oppidum in- | |
| rumperent, graviterque eam rem tulerunt, quod stetisse | |
| per Trebonium, quominus oppido potirentur, videbatur. |