| At hostes sine fide tempus atque occasionem | 2.14.1.1 |
| fraudis ac doli quaerunt, interiectisque aliquot diebus, | |
| nostris languentibus atque animo remissis, subito me- | |
| ridiano tempore, cum alius discessisset, alius ex diu- | |
| tino labore in ipsis operibus quieti se dedisset, arma | 5 |
| vero omnia reposita contectaque essent, portis se foras | |
| erumpunt, secundo magnoque vento ignem operibus | |
| inferunt. hunc sic distulit ventus, uti uno tempore | 2.1 |
| agger plutei testudo turris tormenta flammam conci- | |
| perent et prius haec omnia consumerentur, quam | |
| quemadmodum accidisset, animadverti posset. nostri | 3.1 |
| repentina fortuna permoti arma quae possunt adri- | |
| piunt, alii ex castris sese incitant. fit in hostis impe- | |
| tus. eorum * * * sed <de> muro sagittis tor- | |
| mentisque fugientes persequi prohibentur. illi sub mu- | 4.1 |
| rum se recipiunt ibique musculum turrimque lateri- | |
| ciam libere incendunt. ita multorum mensum labor | |
| hostium perfidia et vi tempestatis puncto temporis in- | |
| teriit. temptaverunt hoc idem Massilienses postero die. | 5.1 |
| eandem nacti tempestatem maiore cum fiducia ad al- | |
| teram turrim aggeremque eruptione pugnaverunt mul- | |
| tumque ignem intulerunt. sed ut superioris temporis | 6.1 |
| contentionem nostri omnem remiserant, ita proximi | |
| diei casu admoniti omnia ad defensionem paraverant. | |
| itaque multis interfectis reliquos infecta re in oppidum | |
| reppulerunt. | 5 |