| Trebonius ea quae sunt amissa multo maiore | 2.15.1.1 |
| militum studio administrare et reficere instituit. nam | |
| ubi tantos suos labores et apparatus male cecidisse | |
| viderunt, indutiisque per scelus violatis suam virtutem | |
| inrisui fore perdoluerunt, quod, unde agger omnino | 5 |
| conportari posset, nihil erat reliquum, omnibus arbo- | |
| ribus longe lateque in finibus Massiliensium excisis et | |
| convectis, aggerem novi generis atque inauditum ex | |
| latericiis duobus muris senum pedum crassitudine at- | |
| que eorum murorum contignatione facere instituerunt | 10 |
| aequa fere altitudine, atque ille congesticius ex ma- | |
| teria fuerat agger. ubi aut spatium inter muros aut | 2.1 |
| imbecillitas materiae postulare videretur, pilae inter- | |
| ponuntur, traversaria tigna iniciuntur, quae firma- | |
| mento esse possint, et quidquid est contignatum, cra- | |
| tibus consternitur, crates luto integuntur. sub tecto | 3.1 |
| miles dextra ac sinistra muro tectus, adversus plutei | |
| obiectu, operi quaecumque sunt usui, sine periculo | |
| subportat. celeriter res administratur; diuturni labo- | 4.1 |
| ris detrimentum sollertia et virtute militum brevi re- | |
| conciliatur. portae, quibus locis videtur, eruptionis | |
| causa in muro relinquuntur. | |
| Quod ubi hostes viderunt, ea, quae diu longo- | 16.1.1 |
| que spatio refici non posse sperassent, paucorum die- | |
| rum opera et labore ita refecta, ut nullus perfidiae | |
| neque eruptioni locus esset, neque quicquam omnino | |
| relinqueretur, qua aut telis militibus aut igni operibus | 5 |
| noceri posset, eodemque exemplo sentiunt totam ur- | 2.1 |
| bem, qua sit aditus ab terra, muro turribusque cir- | |
| cumiri posse, sic ut ipsis consistendi in suis muni- | |
| tionibus locus non esset, cum paene inaedificata in | |
| muris ab exercitu nostro moenia viderentur, ac telum | 5 |
| manu coiceretur, suorumque tormentorum usum, qui- | 3.1 |
| bus ipsi magna speravissent, spatii propinquitate inter- | |
| ire parique condicione ex muro ac turribus bellandi data | |
| se virtute nostris adaequare non posse intellegunt, ad | |
| easdem deditionis condiciones recurrunt. | 5 |