| M. Varro in ulteriore Hispania initio cognitis | 2.17.1.1 |
| iis rebus quae sunt in Italia gestae, diffidens Pom- | |
| peianis rebus amicissime de Caesare loquebatur: prae- | 2.1 |
| occupatum sese legatione ab Cn. Pompeio, teneri ob- | |
| strictum fide; necessitudinem quidem sibi nihilo mi- | |
| norem cum Caesare intercedere, neque se ignorare, | |
| quod esset officium legati, qui fiduciariam operam op- | 5 |
| tineret, quae vires suae, quae voluntas erga Caesarem | |
| totius provinciae. haec omnibus ferebat sermonibus | 3.1 |
| neque se in ullam partem movebat. postea vero quam | 4.1 |
| Caesarem ad Massiliam detineri cognovit, copias Pe- | |
| trei cum exercitu Afrani esse coniunctas, magna | |
| auxilia convenisse, magna esse in spe atque expectari, | |
| et consentire omnem citeriorem provinciam, quaeque | 5 |
| postea acciderant, de angustiis ad Ilerdam rei frumen- | |
| tariae accepit, atque haec ad eum elatius atque infla- | |
| tius Afranius perscribebat, se quoque ad motus for- | |
| tunae movere coepit. | |
| Dilectum habuit tota provincia, legionibus con- | 18.1.1 |
| pletis duabus cohortes circiter xxx alarias addidit. | |
| frumenti magnum numerum coegit, quod Massiliensi- | |
| bus, item quod Afranio Petreioque mitteret. naves | |
| longas x Gaditanis ut facerent imperavit, conplures | 5 |
| praeterea [in] Hispali faciendas curavit. pecuniam om- | 2.1 |
| nem omniaque ornamenta ex fano Herculis in oppi- | |
| dum Gadis contulit; eo sex cohortes praesidii causa | |
| ex provincia misit Gaiumque Gallonium equitem Ro- | |
| manum familiarem Domiti, qui eo procurandae here- | 5 |
| ditatis causa venerat missus a Domitio, oppido Ga- | |
| dibus praefecit; arma omnia privata ac publica in | |
| domum Galloni contulit. ipse habuit graves in Cae- | 3.1 |
| sarem contiones. saepe ex tribunali praedicavit adversa | |
| Caesarem proelia fecisse, magnum numerum ab eo | |
| militum ad Afranium perfugisse; haec se certis nun- | |
| tiis, certis auctoribus comperisse. quibus rebus perter- | 4.1 |
| ritos civis Romanos eius provinciae sibi ad rem publi- | |
| cam administrandam HS ccxxx et argenti pondo xx | |
| milia, tritici modios cxx milia polliceri coegit. quas | 5.1 |
| Caesari esse amicas civitates arbitrabatur, his gra- | |
| viora onera iniungebat praesidiaque eo deducebat, et | |
| iudicia in privatos reddebat, qui verba atque orationem | |
| adversus rem publicam habuissent; eorum bona in | 5 |
| publicum addicebat. provinciam omnem in sua et Pom- | |
| pei verba iusiurandum adigebat. cognitis iis rebus | 6.1 |
| quae sunt gestae in citeriore Hispania, bellum parabat. | |
| ratio autem haec erat belli, ut se cum ii legionibus Ga- | |
| dis conferret, naves frumentumque omne ibi contine- | |
| ret; provinciam enim omnem Caesaris rebus favere | 5 |
| cognoverat. in insula frumento navibusque compara- | |
| tis bellum duci non difficile existimabat. |