| Caesar etsi multis necessariisque rebus in Italiam | 2.18.7.1 |
| revocabatur, tamen constituerat nullam partem belli | |
| in Hispaniis relinquere, quod magna esse Pompei bene- | |
| ficia et magnas clientelas in citeriore provincia sciebat. | |
| Itaque duabus legionibus missis in ulteriorem | 19.1.1 |
| Hispaniam cum Q. Cassio, tribuno plebis, ipse cum dc | |
| equitibus magnis itineribus praegreditur edictumque | |
| praemittit, ad quam diem magistratus principesque | |
| omnium civitatum sibi esse praesto Cordubae vellet. | 5 |
| quo edicto tota provincia pervulgato nulla fuit civitas, | 2.1 |
| quin ad id tempus partem senatus Cordubam mitteret, | |
| non civis Romanus paulo notior, quin ad diem con- | |
| veniret. simul ipse Cordubae conventus per se portas | 3.1 |
| Varroni clausit, custodias vigiliasque in turribus mu- | |
| roque disposuit, cohortis duas, quae colonicae appella- | |
| bantur, cum eo casu venissent, tuendi oppidi causa | |
| apud se retinuit. isdem diebus Carmonenses, quae est | 4.1 |
| longe firmissima totius provinciae civitas, deductis tri- | |
| bus in arcem oppidi cohortibus a Varrone praesidio, | |
| per se cohortes eiecit portasque praeclusit. | |
| Hoc vero magis properare Varro, ut cum le- | 20.1.1 |
| gionibus quam primum Gadis contenderet, ne itinere | |
| aut traiectu intercluderetur; tanta ac tam secunda in | |
| Caesarem voluntas provinciae reperiebatur. progresso | 2.1 |
| ei paulo longius litterae Gadibus redduntur, simulat- | |
| que sit cognitum de edicto Caesaris, consensisse Ga- | |
| ditanos principes cum tribunis cohortium quae essent | |
| ibi in praesidio, ut Gallonium ex oppido expellerent, | 5 |
| urbem insulamque Caesari servarent. hoc inito con- | 3.1 |
| silio denuntiavisse Gallonio, ut sua sponte, dum sine | |
| periculo liceret, excederet Gadibus; si id non fecisset, | |
| sibi consilium capturos. hoc timore adductum Gallo- | |
| nium Gadibus excessisse. his cognitis rebus altera ex | 4.1 |
| duabus legionibus, quae vernacula appellabatur, ex | |
| castris Varronis adstante et inspectante ipso signa | |
| sustulit seseque Hispalim recepit atque in foro et por- | |
| ticibus sine maleficio consedit. quod factum adeo eius | 5.1 |
| conventus cives Romani comprobaverunt, ut domum | |
| ad se quisque hospitio cupidissime reciperet. quibus | 6.1 |
| rebus perterritus Varro, cum itinere converso sese Ita- | |
| licam venturum praemisisset, certior ab suis factus est | |
| praeclusas esse portas. tum vero omni interclusus iti- | 7.1 |
| nere ad Caesarem mittit paratum se esse legionem, cui | |
| iusserit, tradere. ille ad eum Sex. Caesarem mittit atque | |
| huic tradi iubet. tradita legione Varro Cordubam ad | 8.1 |
| Caesarem venit; relatis ad eum publicis cum fide rationi- | |
| bus, quod penes eum est pecuniae, tradit, et, quid ubique | |
| habeat frumenti ac navium, ostendit. |