Caesar contione habita Cordubae omnibus ge- 2.21.1.1
neratim gratias agit: civibus Romanis, quod oppidum
in sua potestate studuissent habere, Hispanis, quod
praesidia expulissent, Gaditanis, quod conatus adver-
sariorum infregissent seseque in libertatem vindica- 5
vissent, tribunis militum centurionibusque, qui eo prae-
sidii causa venerant, quod eorum consilia sua virtute
confirmavissent. pecunias, quas erant in publicum 2.1
Varroni cives Romani polliciti, remittit; bona restituit
iis quos liberius locutos hanc poenam tulisse cogno-
verat. tributis quibusdam publicis privatisque praemiis 3.1
reliquos in posterum bona spe complet biduumque Cor-
dubae commoratus Gadis proficiscitur; pecunias mo-
nimentaque quae ex fano Herculis conlata erant in
privatam domum, referri in templum iubet. provinciae 4.1
Q. Cassium praeficit; huic iiii legiones adtribuit. ipse
iis navibus quas M. Varro quasque Gaditani iussu
Varronis fecerant, Tarraconem paucis diebus pervenit.
ibi totius fere citerioris provinciae legationes Caesaris 5
adventum exspectabant. eadem ratione privatim ac 5.1
publice quibusdam civitatibus habitis honoribus Tar-
racone discedit pedibusque Narbonem atque inde Mas-
siliam pervenit. ibi legem de dictatore latam seseque
dictatorem dictum a M. Lepido praetore cognoscit. 5
  Massilienses omnibus defessi malis, rei fru- 22.1.1
mentariae ad summam inopiam adducti, bis proelio
navali superati, crebris eruptionibus fusi, gravi etiam
pestilentia conflictati ex diutina conclusione et muta-
tione victus—panico enim vetere atque hordeo cor- 5
rupto omnes alebantur, quod ad huiusmodi casus anti-
quitus paratum in publicum contulerant—deiecta
turri, labefacta magna parte muri, auxiliis provincia-
rum et exercituum desperatis, quos in Caesaris potes-
tatem venisse cognoverant, sese dedere sine fraude 10
constituunt. sed paucis ante diebus L. Domitius co- 2.1
gnita Massiliensium voluntate navibus iii comparatis,
ex quibus duas familiaribus suis adtribuerat, unam
ipse conscenderat, nactus turbidam tempestatem pro-
fectus est. hunc conspicatae naves quae iussu Bruti 3.1
consuetudine cotidiana ad portum excubabant, sublatis
ancoris sequi coeperunt. ex his unum ipsius navigium 4.1
contendit et fugere perseveravit auxilioque tempesta-
tis ex conspectu abiit, duo perterrita concursu nostra-
rum navium sese in portum receperunt. Massilienses 5.1
arma tormentaque ex oppido, ut est imperatum, pro-
ferunt, navis ex portu navalibusque educunt, pecuniam
ex publico tradunt. quibus rebus confectis Caesar 6.1
magis eos pro nomine et vetustate quam pro meritis
in se civitatis conservans, duas ibi legiones praesidio
relinquit, ceteras in Italiam mittit; ipse ad urbem pro-
ficiscitur. 5