| Hoc explorato loco Curio castra Vari conspicit | 2.25.1.1 |
| muro oppidoque coniuncta ad portam, quae appellatur | |
| Belica, admodum munita natura loci, una ex parte ipso | |
| oppido Utica, altera a theatro, quod est ante oppidum, | |
| substructionibus eius operis maximis, aditu ad castra | 5 |
| difficili et angusto. simul animadvertit multa undique | 2.1 |
| portari atque agi plenissimis viis, quae repentini tu- | |
| multus timore ex agris in urbem conferebantur. huc | 3.1 |
| equitatum mittit, ut diriperet atque haberet loco prae- | |
| dae; eodemque tempore his rebus subsidio dc equites | |
| Numidae ex oppido peditesque cccc mittuntur a Varo, | |
| quos auxilii causa rex Iuba paucis diebus ante Uticam | 5 |
| miserat. huic et paternum hospitium cum Pompeio et | 4.1 |
| simultas cum Curione intercedebat, quod tribunus plebis | |
| legem promulgaverat, qua lege regnum Iubae publica- | |
| verat. concurrunt equites inter se; neque vero primum | 5.1 |
| impetum nostrorum Numidae ferre potuerunt, sed inter- | |
| fectis circiter cxx reliqui se in castra ad oppidum rece- | |
| perunt. interim adventu longarum navium Curio pro- | 6.1 |
| nuntiari onerariis navibus iubet, quae stabant ad Uticam | |
| numero circiter cc, se in hostium habiturum loco, qui | |
| non ex vestigio ad Castra Cornelia naves traduxisset. | |
| qua pronuntiatione facta temporis puncto sublatis an- | 7.1 |
| coris omnes Uticam relinquunt et, quo imperatum est, | |
| transeunt. quae res omnium rerum copia complevit | |
| exercitum. |