His rebus gestis Curio se in castra ad Bagradam 2.26.1.1
recipit atque universi exercitus conclamatione imperator
appellatur, posteroque die Uticam exercitum ducit et
prope oppidum castra ponit. nondum opere castrorum 2.1
perfecto equites ex statione nuntiant magna auxilia
equitum peditumque ab rege missa Uticam venire;
eodemque tempore vis magna pulveris cernebatur, et
vestigio temporis primum agmen erat in conspectu. novi- 3.1
tate rei Curio permotus praemittit equites, qui primum
impetum sustineant ac morentur; ipse celeriter ab opere
deductis legionibus aciem instruit. equitesque committunt 4.1
proelium, et, priusquam plane legiones explicari et con-
sistere possent, tota auxilia regis impedita ac perturbata,
quod nullo ordine et sine timore iter fecerant, in fugam
[se] coiciunt, equitatuque omni fere incolumi, quod se 5
per litora celeriter in oppidum recipit, magnum peditum
numerum interficiunt.
  Proxima nocte centuriones Marsi duo ex castris 27.1.1
Curionis cum manipularibus suis xxii ad Attium Varum
perfugiunt. hi sive vere quam habuerant opinionem ad 2.1
eum perferunt, sive etiam auribus Vari serviunt—nam
quae volumus, ea credimus libenter, et quae sentimus
ipsi, reliquos sentire speramus—confirmant quidem
certe totius exercitus animos alienos esse a Curione, 5
maximeque opus esse in conspectum exercitus venire et
conloquendi dare facultatem. qua opinione adductus 3.1
Varus postero die mane legiones ex castris educit. facit
idem Curio, atque una valle non magna interiecta suas
uterque copias instruit.