| Erat in exercitu Vari Sex. Quintilius Varus | 2.28.1.1 |
| quem fuisse Corfinii supra demonstratum est. hic di- | |
| missus a Caesare in Africam venerat, legionesque eas | |
| traduxerat Curio, quas superioribus temporibus Cor- | |
| finio receperat Caesar, adeo ut paucis mutatis centurio- | 5 |
| nibus idem ordines manipulique constarent. hanc nanctus | 2.1 |
| appellationis causam Quintilius circumire aciem Cu- | |
| rionis atque obsecrare milites coepit, ne primi sacra- | |
| menti, quod apud Domitium atque apud se quaestorem | |
| dixissent, memoriam deponerent, neu contra eos arma | 5 |
| ferrent, qui eadem essent usi fortuna eademque in obsi- | |
| dione perpessi, neu pro iis pugnarent, a quibus <per> | |
| contumeliam perfugae appellarentur. huc pauca ad spem | 3.1 |
| largitionis addidit, quae ab sua liberalitate, si se atque | |
| Attium secuti essent, expectare deberent. hac habita | 4.1 |
| oratione nullam in partem ab exercitu Curionis fit | |
| significatio, atque ita suas uterque copias reducit. | |
| Atque in castris Curionis magnus omnium in- | 29.1.1 |
| cessit timor animis; is variis hominum sermonibus cele- | |
| riter augetur. unusquisque enim opiniones fingebat, et | |
| ad id, quod ab alio audierat, sui aliquid timoris addebat. | |
| hoc ubi uno auctore ad plures permanaverat atque alius | 2.1 |
| alii tradiderat, plures auctores eius rei videbantur. | |
| civile bellum; genus hominum; quod liceret, libere facere | 3.1 |
| et sequi quod vellet. legiones hae quae paulo ante apud | |
| adversarios fuerant; nam etiam Caesaris beneficia muta- | |
| verat consuetudo qua offerrentur; municipia etiam di- | |
| versis partibus coniuncta—aeque enim ex Marsis | 5 |
| Paelignisque veniebant—, ut qui superiore nocte in | |
| contuberniis commilitonesque; nonnulli graviora; ser- | 4.1 |
| mones militum; dubia durius accipiebantur, nonnulla | |
| etiam ab his, qui diligentiores videri volebant, finge- | |
| bantur. |