| Quibus de causis consilio convocato de summa | 2.30.1.1 |
| rerum deliberare incipit. erant sententiae, quae conan- | 2.1 |
| dum omnibus modis castraque Vari oppugnanda cen- | |
| serent, quod <in> huiusmodi militum consiliis otium | |
| maxime contrarium esse arbitrarentur. postremo prae- | |
| stare dicebant per virtutem in pugna belli fortunam | 5 |
| experiri, quam desertos et circumventos ab suis gra- | |
| vissimum supplicium perpeti. erant, qui censerent de | 3.1 |
| tertia vigilia in Castra Cornelia recedendum, ut maiore | |
| spatio temporis interiecto militum mentes sanarentur, | |
| simul siquid gravius accidisset, magna multitudine | |
| navium et tutius et facilius in Siciliam receptus daretur. | 5 |
| Curio utrumque improbans consilium, quan- | 31.1.1 |
| tum alteri sententiae deesset animi, tantum alteri super- | |
| esse dicebat; hos turpissimae fugae rationem habere, | |
| illos etiam iniquo loco dimicandum putare. 'qua enim,' | 2.1 |
| inquit, 'fiducia et opere et natura loci munitissima castra | |
| expugnari posse confidimus? aut vero quid proficimus, | 3.1 |
| si accepto magno detrimento ab oppugnatione castrorum | |
| discedimus? quasi non et felicitas rerum gestarum exer- | |
| citus benevolentiam imperatoribus et res adversae odia | |
| concilient! castrorum autem mutatio quid habet nisi | 4.1 |
| turpem fugam et desperationem omnium et alienationem | |
| exercitus? nam neque pudentis suspicari oportet sibi | |
| parum credi neque improbos scire sese timeri, quod illis | |
| licentiam timor augeat noster, his <suspicio> studia | 5 |
| deminuat. quodsi iam,' inquit, 'haec explorata habeamus, | 5.1 |
| quae de exercitus alienatione dicuntur, quae quidem | |
| ego aut omnino falsa aut certe minora opinione esse | |
| confido, quanto haec dissimulari et occultari, quam per | |
| nos confirmari praestet? an non, uti corporis vulnera, | 6.1 |
| ita exercitus incommoda sunt tegenda, ne spem adver- | |
| sariis augeamus? at etiam, ut media nocte proficisca- | 7.1 |
| mur, addunt, quo maiorem, credo, licentiam habeant, | |
| qui peccare conentur. namque huiusmodi res aut pu- | |
| dore aut metu tenentur, quibus rebus nox maxime ad- | |
| versaria est. quare neque tanti sum animi, ut sine spe | 8.1 |
| castra obpugnanda censeam, neque tanti timoris, uti | |
| spe deficiam, atque omnia prius experienda arbitror | |
| magnaque ex parte iam me una vobiscum de re iudicium | |
| facturum confido.' | 5 |