| Dimisso consilio contionem advocat militum. | 2.32.1.1 |
| commemorat, quo sit eorum usus studio ad Corfinium | |
| Caesar, ut magnam partem Italiae beneficio atque aucto- | |
| ritate eorum suam fecerit. 'vos enim vestrumque factum,' | 2.1 |
| inquit, 'omnia deinceps municipia sunt secuta, neque | |
| sine causa et Caesar amicissime de vobis et illi gravis- | |
| sime iudicaverunt. Pompeius enim nullo proelio pulsus | 3.1 |
| vestri facti praeiudicio demotus Italia excessit; Caesar | |
| me, quem sibi carissimum habuit, provinciam Siciliam | |
| atque Africam, sine quibus urbem atque Italiam tueri | |
| non potest, vestrae fidei commisit. at sunt qui vos hor- | 4.1 |
| tentur, ut a nobis desciscatis. quid enim est illis optatius | |
| quam uno tempore et nos circumvenire et vos nefario | |
| scelere obstringere? aut quid irati gravius de vobis | |
| sentire possunt, quam ut eos prodatis, qui se vobis | 5 |
| omnia debere iudicant, in eorum potestatem veniatis, qui | |
| se per vos perisse existimant? an vero in Hispania res | 5.1 |
| gestas Caesaris non audistis? duos pulsos exercitus, | |
| duos superatos duces, duas receptas provincias? haec | |
| acta diebus xl, quibus in conspectum adversariorum | |
| venerit Caesar? an qui incolumes resistere non po- | 6.1 |
| tuerunt, perditi resistant? vos autem incerta victoria | |
| Caesarem secuti diiudicata iam belli fortuna victum | |
| sequamini, cum vestri officii praemia percipere debeatis? | |
| desertos enim se ac proditos a vobis dicunt et prioris | 7.1 |
| sacramenti mentionem faciunt. vosne vero L. Domitium, | 8.1 |
| an vos Domitius deseruit? nonne extremam pati for- | |
| tunam paratos proiecit ille? non sibi clam vobis salu- | |
| tem fuga petivit? non proditi per illum Caesaris bene- | |
| ficio estis conservati? sacramento quidem vos tenere | 9.1 |
| qui potuit, cum proiectis fascibus et deposito imperio | |
| privatus et captus ipse in alienam venisset potestatem? | |
| relinquitur nova religio, ut eo neglecto sacramento, | 10.1 |
| quo tenemini, respiciatis illud, quod deditione ducis et | |
| capitis deminutione sublatum est. at, credo, si Cae- | 11.1 |
| sarem probatis, in me offenditis. qui de meis in vos | |
| meritis praedicaturus non sum, quae sunt adhuc et | |
| mea voluntate et vestra exspectatione leviora; sed ta- | |
| men sui laboris milites semper eventu belli praemia | 5 |
| petiverunt, qui qualis sit futurus, ne vos quidem du- | |
| bitatis. diligentiam quidem nostram aut, quem ad finem | |
| adhuc res processit, fortunam cur praeteream? an | 12.1 |
| paenitet vos, quod salvum atque incolumem exercitum | |
| nulla omnino navi desiderata traduxerim? quod clas- | |
| sem hostium primo impetu adveniens profligaverim? | |
| quod bis per biduum equestri proelio superaverim? | 5 |
| quod ex portu sinuque adversariorum cc naves one- | |
| ratas abduxerim eoque illos compulerim, ut neque pe- | |
| destri itinere neque navibus commeatu iuvari possint? | |
| hac vos fortuna atque his ducibus repudiatis Corfini- | 13.1 |
| ensem ignominiam, Italiae fugam, Hispaniarum dediti- | |
| onem—Africi belli praeiudicia—sequimini! equidem | 14.1 |
| me Caesaris militem dici volui, vos me imperatoris no- | |
| mine appellavistis. cuius si vos paenitet, vestrum vobis | |
| beneficium remitto, mihi meum restituite nomen, ne ad | |
| contumeliam honorem dedisse videamini.' | 5 |