| Curio ubi perterritis omnibus neque cohorta- | 2.42.1.1 |
| tiones suas neque preces audiri intellegit, unam ut in | |
| miseris rebus spem reliquam salutis esse arbitratus | |
| proximos colles capere universos atque eo signa in- | |
| ferri iubet. hos quoque praeoccupat missus a Saburra | 5 |
| equitatus. tum vero ad summam desperationem nostri | 2.1 |
| perveniunt et partim fugientes ab equitatu interficiun- | |
| tur, partim integri procumbunt. hortatur Curionem | 3.1 |
| Cn. Domitius praefectus equitum, cum paucis equiti- | |
| bus circumsistens, ut fuga salutem petat atque in castra | |
| contendat, et se ab eo non discessurum pollicetur. at Curio | 4.1 |
| numquam se amisso exercitu, quem a Caesare <suae> | |
| fidei commissum acceperit, in eius conspectum rever- | |
| surum confirmat atque ita proelians interficitur. equites | 5.1 |
| ex proelio perpauci se recipiunt; sed ii quos ad novis- | |
| simum agmen equorum reficiendorum causa substitisse | |
| demonstratum est, fuga totius exercitus procul animad- | |
| versa sese incolumes in castra conferunt. milites ad | 5 |
| unum omnes interficiuntur. | |
| His rebus cognitis Marcius Rufus quaestor in | 43.1.1 |
| castris relictus a Curione cohortatur suos, ne animo | |
| deficiant. illi orant atque obsecrant, ut in Siciliam na- | |
| vibus reportentur. pollicetur magistrisque imperat | |
| navium, ut primo vespere omnes scaphas ad litus | 5 |
| adpulsas habeant. sed tantus fuit omnium terror, ut | 2.1 |
| alii adesse copias Iubae dicerent, alii cum legionibus | |
| instare Varum iamque se pulverem venientium cer- | |
| nere, quarum rerum nihil omnino acciderat, alii clas- | |
| sem hostium celeriter advolaturam suspicarentur. ita- | 5 |
| que perterritis omnibus sibi quisque consulebat. qui | |
| in classe erant, proficisci properabant. horum fuga | 3.1 |
| navium onerariarum magistros incitabat; pauci lenun- | |
| culi ad officium imperiumque conveniebant. sed tanta | 4.1 |
| erat completis litoribus contentio, qui potissimum ex | |
| magno numero conscenderent, ut multitudine atque | |
| onere nonnulli deprimerentur, reliqui hoc timore pro- | |
| pius adire tardarentur. | 5 |