| Iuba certior factus a Saburra de nocturno | 2.40.1.1 |
| proelio ii milia Hispanorum et Gallorum equitum, quos | |
| suae custodiae causa circum se habere consuerat, et | |
| peditum eam partem, cui maxime confidebat, Saburrae | |
| summittit; ipse cum reliquis copiis elephantisque lx | 5 |
| lentius subsequitur. suspicatus praemissis equitibus | 2.1 |
| ipsum adfore Curionem Saburra copias equitum pedi- | |
| tumque instruit atque his imperat, ut simulatione timo- | |
| ris paulatim cedant ac pedem referant; sese, cum opus | |
| esset, signum proelii daturum et quod rem postulare | 5 |
| cognovisset imperaturum. Curio ad superiorem spem | 3.1 |
| addita praesentis temporis opinione hostes fugere arbi- | |
| tratus copias ex locis superioribus in campum deducit. | |
| Quibus ex locis cum longius esset progressus, | 41.1.1 |
| confecto iam labore exercitu xvi milium spatio con- | |
| stitit. dat suis signum Saburra, aciem constituit et | 2.1 |
| circumire ordines atque hortari incipit. sed peditatu | |
| dumtaxat procul ad speciem utitur, equites in aciem | |
| inmittit. non deest negotio Curio suosque hortatur, | 3.1 |
| ut spem omnem in virtute reponant. ne militibus qui- | |
| dem, ut defessis, neque equitibus, ut paucis et labore | |
| confectis, studium ad pugnandum virtusque deerat; | |
| sed hi erant numero cc, reliqui in itinere substiterant. | 5 |
| hi quamcumque in partem impetum fecerant, hostes | 4.1 |
| loco cedere cogebant, sed neque longius fugientes pro- | |
| sequi, nec vehementius equos incitare poterant. at | 5.1 |
| equitatus hostium ab utroque cornu circumire aciem | |
| nostram et aversos proterere incipit. cum cohortes ex | 6.1 |
| acie procucurrissent, Numidae integri celeritate impe- | |
| tum nostrorum effugiebant, rursusque ad ordines suos | |
| se recipientes circumibant et ab acie excludebant. sic | |
| neque in loco manere ordinesque servare, neque pro- | 5 |
| currere et casum subire tutum videbatur. hostium | 7.1 |
| copiae submissis ab rege auxiliis crebro augebantur; | |
| nostros vires lassitudine deficiebant, simul ii qui vul- | |
| nera acceperant, neque acie excedere, neque in locum | |
| tutum referri poterant, quod tota acies equitatu hos- | 5 |
| tium circumdata tenebatur. hi de sua salute despe- | 8.1 |
| rantes, ut extremo vitae tempore homines facere con- | |
| suerunt, aut suam mortem miserabantur aut parentes | |
| suos commendabant, siquos ex eo periculo fortuna | |
| servare potuisset. plena erant omnia timoris et luctus. | 5 |