| His constitutis rebus probatisque consiliis ex | 2.38.1.1 |
| perfugis quibusdam oppidanis audit Iubam revocatum | |
| finitimo bello et controversiis Leptitanorum restitisse | |
| in regno et Saburram, eius praefectum, cum medio- | |
| cribus copiis missum Uticae adpropinquare. his aucto- | 2.1 |
| ribus temere credens consilium commutat et proelio | |
| rem committere constituit. multum ad hanc rem pro- | |
| bandam adiuvat adulescentia, magnitudo animi, supe- | |
| rioris temporis proventus, fiducia rei bene gerendae. | 5 |
| his rebus impulsus equitatum omnem prima nocte ad | 3.1 |
| castra hostium mittit ad flumen Bagradam. quibus | |
| praeerat Saburra, de quo ante erat auditum, sed rex | |
| cum omnibus copiis insequebatur et vi milium pas- | |
| suum intervallo ab Saburra consederat. equites missi | 4.1 |
| nocte iter conficiunt imprudentisque atque inopinantis | |
| hostis adgrediuntur. Numidae enim quadam barbara | |
| consuetudine nullis ordinibus passim consederant. hos | 5.1 |
| oppressos somno dispersos adorti magnum eorum nu- | |
| merum interficiunt; multi perterriti profugiunt. quo | |
| facto ad Curionem equites revertuntur captivosque ad | |
| eum reducunt. | 5 |
| Curio cum omnibus copiis quarta vigilia ex- | 39.1.1 |
| ierat cohortibus v castris praesidio relictis. progressus | |
| milia passuum vi equites convenit, rem gestam cogno- | |
| vit; ex captivis quaerit, quis castris ad Bagradam prae- | |
| sit; respondent Saburram. reliqua studio itineris con- | 2.1 |
| ficiendi quaerere praetermittit proximaque respiciens | |
| signa, 'videtisne,' inquit 'milites, captivorum orationem | |
| cum perfugis convenire? abesse regem, exiguas esse | |
| copias missas, quae paucis equitibus pares esse non | 5 |
| potuerint? proinde ad praedam, ad gloriam properate, | 3.1 |
| ut iam de praemiis vestris et de referenda gratia cogi- | |
| tare incipiamus.' erant per se magna quae gesserant | 4.1 |
| equites, praesertim cum eorum exiguus numerus cum | |
| tanta multitudine Numidarum conferretur. haec tamen | |
| ab ipsis inflatius commemorabantur, ut de suis homi- | |
| nes laudibus libenter praedicant. multa praeterea spo- | 5.1 |
| lia praeferebantur, capti homines equitesque produce- | |
| bantur, ut quidquid intercederet temporis, hoc omne | |
| victoriam morari videretur. ita spei Curionis militum | |
| studia non deerant. equites sequi iubet sese iterque | 6.1 |
| accelerat, ut quam maxime ex fuga perterritos adoriri | |
| posset. at illi itinere totius noctis confecti subsequi | |
| non poterant atque alii alio loco resistebant. ne haec | |
| quidem res Curionem ad spem morabatur. | 5 |