| Postero die Curio obsidere Uticam valloque | 2.36.1.1 |
| circummunire instituit. erat in oppido multitudo in- | |
| solens belli diuturnitate otii, Uticenses pro quibusdam | |
| Caesaris in se beneficiis illi amicissimi, conventus is | |
| qui ex variis generibus constaret, terror ex superiori- | 5 |
| bus proeliis magnus. itaque de deditione omnes iam | 2.1 |
| palam loquebantur et cum P. Attio agebant, ne sua per- | |
| tinacia omnium fortunas perturbari vellet. haec cum | 3.1 |
| agerentur, nuntii praemissi ab rege Iuba venerunt, qui | |
| illum adesse cum magnis copiis dicerent et de custodia ac | |
| defensione urbis hortarentur. quae res eorum perterritos | |
| animos confirmavit. | 5 |
| Nuntiabantur haec eadem Curioni, sed ali- | 37.1.1 |
| quamdiu fides fieri non poterat; tantam habebat sua- | |
| rum rerum fiduciam. iamque Caesaris in Hispania res | 2.1 |
| secundae in Africam nuntiis ac litteris perferebantur. | |
| quibus omnibus rebus sublatus nihil contra se regem | |
| nisurum existimabat. sed ubi certis auctoribus com- | 3.1 |
| perit minus v et xx milibus longe ab Utica eius co- | |
| pias abesse, relictis munitionibus sese in Castra Cor- | |
| nelia recepit. huc frumentum comportare, castra mu- | 4.1 |
| nire, materiam conferre coepit, statimque in Siciliam | |
| misit, uti duae legiones reliquusque equitatus ad se | |
| mitteretur. castra erant ad bellum ducendum aptis- | 5.1 |
| sima natura et loci munitione et maris propinquitate | |
| et aquae et salis copia, cuius magna vis iam ex proxi- | |
| mis erat salinis eo congesta. non materia multitudine | 6.1 |
| arborum, non frumentum, cuius erant plenissimi agri, | |
| deficere poterat. itaque omnium suorum consensu Curio | |
| reliquas copias expectare et bellum ducere parabat. |