| Qua in fuga Fabius Paelignus quidam ex in- | 2.35.1.1 |
| fimis ordinibus de exercitu Curionis primum agmen | |
| fugientium consecutus magna voce Varum nomine ap- | |
| pellans requirebat, uti unus esse ex eius militibus et | |
| monere aliquid velle ac dicere videretur. ubi ille sae- | 2.1 |
| pius appellatus aspexit ac restitit et quis esset aut | |
| quid vellet quaesivit, umerum apertum gladio appetit, | |
| paulumque afuit quin Varum interficeret; quod ille | |
| periculum sublato ad eius conatum scuto vitavit. Fa- | 5 |
| bius a proximis militibus circumventus interficitur. | |
| hac fugientium multitudine ac turba portae castrorum | 3.1 |
| occupantur atque iter impeditur, pluresque in eo loco | |
| sine vulnere quam in proelio aut fuga intereunt, neque | |
| multum afuit quin etiam castris expellerentur, ac non- | |
| nulli protinus eodem cursu in oppidum contenderunt. | 5 |
| sed cum loci natura et munitio castrorum adiri tunc | 4.1 |
| <prohibebat, tum> quod ad proelium egressi Curionis | |
| milites iis rebus indigebant quae ad oppugnationem | |
| castrorum erant usui. itaque Curio exercitum in castra | 5.1 |
| reducit suis omnibus praeter Fabium incolumibus, ex | |
| numero adversariorum circiter dc interfectis ac m | |
| vulneratis; qui omnes discessu Curionis multique prae- | |
| terea per simulationem vulnerum ex castris in oppi- | 5 |
| dum propter timorem sese recipiunt. qua re animad- | 6.1 |
| versa Varus et terrore exercitus cognito bucinatore in | |
| castris et paucis ad speciem tabernaculis relictis de | |
| tertia vigilia silentio exercitum in oppidum reducit. |