| LIBER SECVNDVS | |
| Dictatore habente comitia Caesare consules | 3.1.1.1 |
| creantur Iulius Caesar et P. Servilius; is enim erat | |
| annus, quo per leges ei consulem fieri liceret. his rebus | 2.1 |
| confectis, cum fides tota Italia esset angustior, neque | |
| creditae pecuniae solverentur, constituit ut arbitri da- | |
| rentur; per eos fierent aestimationes possessionum et | |
| rerum, quanti quaeque earum ante bellum fuisset, | 5 |
| atque eae creditoribus traderentur. hoc et ad timorem | 3.1 |
| novarum tabularum tollendum minuendumque, qui | |
| fere bella et civiles dissensiones sequi consuevit, et ad | |
| debitorum tuendam existimationem esse aptissimum | |
| existimavit. item praetoribus tribunisque plebis roga- | 4.1 |
| tiones ad populum ferentibus nonnullos ambitus Pom- | |
| peia lege damnatos illis temporibus, quibus in urbe | |
| praesidia legionum Pompeius habuerat, quae iudicia | |
| aliis audientibus iudicibus, aliis sententiam ferentibus | 5 |
| singulis diebus erant perfecta, in integrum restituit, | |
| qui se illi initio civilis belli obtulerant, si sua opera | |
| in bello uti vellet, proinde aestimans ac si usus esset, | |
| quoniam sui fecissent potestatem. statuerat enim prius | 5.1 |
| hos iudicio populi debere restitui quam suo beneficio | |
| videri receptos, ne aut ingratus in referenda gratia aut | |
| arrogans in praeripiendo populi beneficio videretur. |