| Haec eodem fere tempore Caesar atque Pom- | 3.30.1.1 |
| peius cognoscunt. nam praetervectas Apolloniam Dyr- | |
| rachiumque naves viderant ipsi, <ut> iter secundum | |
| eas terras direxerant, sed quo essent eae delatae, pri- | |
| mis diebus ignorabant. cognitaque re diversa sibi ambo | 2.1 |
| consilia capiunt: Caesar, ut quam primum se cum | |
| Antonio coniungeret, Pompeius, ut venientibus in iti- | |
| nere se opponeret, [et] si imprudentes ex insidiis | |
| adoriri posset; eodemque die uterque eorum ex castris | 3.1 |
| stativis a flumine Apso exercitum educunt, Pompeius | |
| clam et noctu, Caesar palam atque interdiu. sed Cae- | 4.1 |
| sari circuitu maiore iter erat longius, adverso flumine, | |
| ut vado transire posset. Pompeius, quia expedito iti- | |
| nere flumen ei transeundum non erat, magnis itineri- | |
| bus ad Antonium contendit, atque ubi eum adpropin- | 5.1 |
| quare cognovit, idoneum locum nactus ibi copias con- | |
| locavit, suosque omnes castris continuit, ignesque fieri | |
| prohibuit, quo occultior esset eius adventus. haec ad | 6.1 |
| Antonium statim per Graecos deferuntur. ille missis | |
| ad Caesarem nuntiis unum diem sese castris tenuit, | |
| altero die ad eum pervenit Caesar. cuius adventu co- | 7.1 |
| gnito Pompeius, ne duobus circumcluderetur exerciti- | |
| bus, ex eo loco discedit omnibusque copiis ad Aspara- | |
| gium Dyrrachinorum pervenit atque ibi idoneo loco | |
| castra ponit. | 5 |