| Nostrae naves duae tardius cursu confecto | 3.28.1.1 |
| in noctem coniectae, cum ignorarent, quem locum reli- | |
| quae cepissent, contra Lissum in ancoris constiterunt. | |
| has scaphis minoribusque navigiis compluribus sum- | 2.1 |
| missis Otacilius Crassus, qui Lissi praeerat, expugnare | |
| parabat; simul de deditione eorum agebat et incolumi- | |
| tatem deditis pollicebatur. harum altera navis ccxx e | 3.1 |
| legione tironum sustulerat, altera ex veterana paulo | |
| minus cc. hic cognosci licuit, quantum esset homini- | 4.1 |
| bus praesidii in animi firmitudine. tirones enim multi- | |
| tudine navium perterriti et salo nausiaque confecti | |
| iureiurando accepto nihil iis nocituros hostes se Ota- | |
| cilio dediderunt; qui omnes ad eum producti contra | 5 |
| religionem iurisiurandi in eius conspectu crudelissime | |
| interficiuntur. at veteranae legionis milites, item con- | 5.1 |
| flictati et tempestatis et sentinae vitiis, neque ex pri- | |
| stina virtute remittendum aliquid putaverunt, et trac- | |
| tandis condicionibus et simulatione deditionis extracto | |
| primo noctis tempore gubernatorem in terram navem | 5 |
| eicere cogunt, ipsi idoneum locum nacti reliquam noc- | 6.1 |
| tis partem ibi confecerunt et luce prima missis ad eos | |
| ab Otacilio equitibus, qui eam partem orae maritimae | |
| adservabant, circiter cccc, quique eos armati ex prae- | |
| sidio secuti sunt, se defenderunt et nonnullis eorum inter- | 5 |
| fectis incolumes se ad nostros receperunt. | |
| Quo facto conventus civium Romanorum, qui | 29.1.1 |
| Lissum obtinebant, quod oppidum iis antea Caesar | |
| attribuerat muniendumque curaverat, Antonium rece- | |
| pit omnibusque rebus iuvit. Otacilius sibi timens op- | |
| pido fugit et ad Pompeium pervenit. ex<positis> om- | 2.1 |
| nibus copiis Antonius, quarum erat summa veterana- | |
| rum trium legionum uniusque tironum et equitum | |
| dccc, plerasque naves in Italiam remittit ad reliquos | |
| milites equitesque transportandos, pontones—quod | 3.1 |
| est genus navium Gallicarum—Lissi relinquit, hoc | |
| consilio, ut si forte Pompeius vacuam existimans Ita- | |
| liam eo traiecisset exercitum—quae opinio erat edita | |
| in vulgus—, aliquam Caesar ad insequendum facul- | 5 |
| tatem haberet, nuntiosque ad eum celeriter mittit, | |
| quibus regionibus exercitum exposuisset et quid mili- | |
| tum transvexisset. |