| Illi adhibita audacia et virtute administran- | 3.26.1.1 |
| tibus M. Antonio et Fufio Caleno, multum ipsis mili- | |
| tibus hortantibus neque ullum periculum pro salute | |
| Caesaris recusantibus, nacti austrum naves solvunt | |
| atque altero die Apolloniam Dyrrachium<que> prae- | 5 |
| tervehuntur. qui cum essent ex continenti visi, Copo- | 2.1 |
| nius, qui Dyrrachii classi Rhodiae praeerat, naves ex | |
| portu educit, et cum iam nostris remissiore vento ad- | |
| propinquasset, idem auster increbruit nostrisque prae- | |
| sidio fuit. neque vero ille ob eam causam conatu | 3.1 |
| desistebat, sed labore et perseverantia nautarum et vim | |
| tempestatis superari posse sperabat praetervectosque | |
| Dyrrachium magna vi venti nihilo setius sequebatur. | |
| nostri usi fortunae beneficio tamen impetum classis | 4.1 |
| timebant, si forte ventus remisisset. nacti portum, qui | |
| appellatur Nymphaeum, ultra Lissum milia passuum | |
| iii, eo naves introduxerunt—qui portus ab Africo | |
| tegebatur, ab austro non erat tutus—leviusque tem- | 5 |
| pestatis quam classis periculum aestimaverunt. quo | 5.1 |
| simulatque intro est itum, incredibili felicitate auster, | |
| qui per biduum flaverat, in Africum se vertit. | |
| Hic subitam commutationem fortunae videre | 27.1.1 |
| licuit. qui modo sibi timuerant, hos tutissimus portus | |
| recipiebat; qui nostris navibus periculum intulerant, | |
| de suo timere cogebantur. itaque tempore commutato | 2.1 |
| tempestas et nostros texit et naves Rhodias adflixit, | |
| ita ut ad unam omnes constratae numero xvi elideren- | |
| tur et naufragio interirent, et ex magno remigum pro- | |
| pugnatorumque numero pars ad scopulos adlisa inter- | 5 |
| ficeretur, pars ab nostris detraheretur, quos omnes | |
| conservatos Caesar domum remisit. |